Ante-Nicene Fathers/Volume VII/Lactantius/The Divine Institutes/Book VI/Chap. XXIII

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Ante-Nicene Fathers Vol. VII, The Divine Institutes, Book VI
by Lactantius, translated by William Fletcher
Chap. XXIII
159205Ante-Nicene Fathers Vol. VII, The Divine Institutes, Book VI — Chap. XXIIIWilliam FletcherLactantius

Chap. XXIII.[1]—De Tactus Voluptate Et Libidine, Atque de Matrimonio Et Continentiâ.

Venio nunc ad eam, quæ percipitur ex tactu, voluptatem: qui sensus est quidem totius corporis. Sed ego non de ornamentis, aut vestibus, sed de solâ libidine dicendum mihi puto; quæ maxime coercenda est, quia maxime nocet. Cure excogitasset Deus duorum sexuum rationero, attribuit iis, ut se invicem appeterent, et conjunctione gauderent. Itaque ardentissimam cupiditatem cunctorum animantium corporibus admiscuit, ut in hos affectus avidissime ruerent, eaque ratione propagari et multiplicari genera possent. Quæ cupiditas et appetentia in homine vehementior et acrior invenitur; vel quia hominum multitudinem voluit esse majorem, vel quoniam virtutem soli homini dedit, ut esset laus et gloria in coercendis voluptatibus, et abstinentia sui. Seit ergo adversarius ille noster, quanta sit vis hujus cupiditatis, quam quidam necessitatem dicere maluerunt; eamque a recto et bono, ad malum et pravum transfert. Illicita enim desideria immittit, ut aliena contaminent, quibus habere propria sine delicto licet. Objicit quippe oculis irritabiles formas, suggeritque fomenta, et vitiis pabulum subministrat: tum intimis visceribus stimulos omnes conturbat et commovet, et naturalem illum incitat atque inflammat ardorem, donee irretitum hominem implicatumque decipiat. Ac ne quis esset, qui pœnarum metu abstineret alieno, lupanaria quoque constituit; et pudorem infelicium mulierum publicavit, ut ludibrio haberet tam eos qui faciunt, quam quas pati necesse est.  

His obscœnitatibus animas, ad sanctitatem genitas, velut in cœni gurgite demersit, pudorem extinxit, pudicitiam profligavit. Idem etiam mares maribus admiscuit; et nefandos coitus contra naturam contraque institutum Dei machinatus est: sic imbuit homines, et armavit ad nefas omne. Quid enim potest esse sanctum iis, qui ætatem imbecillam et præsidio indigentem, libidini suæ depopulandam fœdandamque substraverint? Non potest hæc res pro magnitudine sceleris enarrari. Nihil amplius istos appellare possum, quam implos et parricidas, quibus non sufficit sexus a Deo datus, nisi eliare suum profane ac petulanter illudant. Hæc tamen apud illos levia, et quasi honesta sunt. Quid dicam de iis, qui abominandam non libidinem, sod insaniam potius exercent! Piget dicere: sed quid his fore credamus, quos non piget facere? et tamen dicendum est, quia fit. De istis loquor, quorum teterrima libido et execrabilis furor ne capiti quidem parcit. Quibus hoc verbis, aut qua indignatione tantum nefas prosequar? Vincit officium linguæ sceleris magnitudo. Cum igitur libido hæc edat opera, et hæc facinora designet, armandi adversus earn virtute maxima sumus. Quisquis affectus illos frænare non potest, cohibeat eos intra præ scriptum legitimi tori, ut et illud, quod avide expetat, consequatur, et tamen in peccatum non incidat. Nam quid sibi homines perditi volunt? Nempe honesta opera voluptas sequitur: si ipsam per se appetunt, justa et legitima frui licet.  

Quod si aliqua necessitas prohibebit tum vero maxima adhibenda virtus erit, ut cupiditati continentia reluctetur. Nec tantum alienis, quæ attingere non licet, verum etiam publicis vulgatisque corporibus abstinendum, Deus præcepit; docetque nos, cum duo inter se corpora fuerint copulata, unum corpus efficere. Ita qui se cœno immerserit, cœno sit oblitus necesse est; et corpus quidem cito ablui potest: mens autem contagione impudici corporis inquinata non potest, nisi et longo tempore, et multis bonis operibus, ab ea quæ inhæ serit colluvione purgari. Oportet ergo sibi quemque proponere, duorum sexuum conjunctionem generandi causa datam esse viventibus, eamque legem his affectibus positam, ut successionem parent. Sicut autem dedit nobis oculos Deus, non ut spectemus, voluptatemque capiamus, sed ut videamus propter eos actus, qui pertinent ad vitæ necessitatem, ita genitalem corporis partem, quod nomen ipsum docet, nulla alia causa nisi efficiendæ sobolis accepimus. Huic divinæ legi summa devotione parendum est. Sint omnes, qui se discipulos Dei profitebuntur, ita morati et instituti, ut imperare sibi possint. Nam qui voluptatibus indulgent, qui libidini obsequuntur, ii animam suam corpori mancipant, ad mortemque condemnant: quia se corpori addixerunt, in quod habet mors potestatem. Unusquisque igitur, quantum potest, formet se ad verecundiam, pudorem colat, castitatem conscientia et mente tueatur; nec tantum legibus publicis pareat: sed sit supra omnes leges, qui legem Dei sequitur. Quibus bonis si assueverit, jam pudebit eum ad deteriora desciscere: modo placeant recta et honesta, quæ melioribus jucundiora sunt quam prava et inhonesta pejoribus.  

Nondum omnia castitatis officio exsecutus sum: quam Deus fion modo intra privatos parietes, sed etiam præ scripto lectuli terminat; ut cum quis hobeat uxorem, neque servam, neque liberam habere insuper velit, sed matrimonio fidem server. Non enim, sicut juris publici ratio est, solo mulier adultera est, quæ habet allure, maritus outem, etiam si plures habeat, a crimine adulterii solutus est. Sed divina lex ira duos in matrimonium, quod est in corpus unum, pari jure conjungit, ut adulter habeatur, quisquis compagem corporis in diversa distraxerit. Nec ob aliam cansam Deus, cam cæteras animantes suscepto fœtu maribus repugnare voluisset, solam omnium mulierem patientem viri fecit; scilicet ne fœminis repugnantibus, libido cogeret viros aliud appetere, eoque facto, castitatis gloriam non tenerent.[2] Sed neque mulier virtutem pudicitiæ caperet, si peccare non posset. Nam quis mutum animal pudicum esse dixerit, quod suscepto foe tu mari repugnat? Quod ideo facit, quia necesse est in dolorem atque in periculum veniat, si admiserit. Nulla igitur laus est, non facere quod facere non possis. Ideo autem pudicitia in homine laudatur, quia non naturalis est, sed voluntaria. Servanda igitur fides ab utroque alteri est: immo exemplo continentia: docenda uxor, ut se caste gerat. Iniquum est enim, ut id exigas, quod præ stare ipse non possis. Quæ iniquitas effecit profecto, ut essent adulteria, foe minis ægre ferentibus præ stare se fidem non exhibentibus mutuam charitatem. Denique nulla est tam perditi pudoris adultera, quæ non hanc causam vitiis suis præ tendat; injuriam se peccando non facere, sed referre. Quod optime Quintilianus expressit: Homo, inquit, neque alieni matrimonii abstinens, neque sui custos, quæ inter se natura. connexa sunt. Nam neque maritus circa corrumpendas aliorum conjuges occupatus potest vacare domesticæ sanctitati; et uxor, cum in tale incidit matrimonium, exemplo ipso concitara, out imitari se putat, out vindicari.  

Cavendum igitur, ne occasionem vitiis nostra intemperantia demus: sed assuescant invicem mores duorum, et jugum paribus animis ferant. Nos ipsos in altero cogitemus. Nam fere in hoc justitiæ summa consistit, ut non facias alteri, quidquid ipse ab altero pati nolis. Hæc sunt quæ ad continentiam præ cipiuntur a Deo. Sed tamen ne quis divina præ cepta circumscribere se putet posse, adduntur ilia, ut omnis calumnia, et occasio fraudis removeatur, adulterum esse, qui a marito dimissam duxerit, et eum qui præ tercrimen adulterii uxorem dimiserit, ut alteram ducat; dissociari enim corpus et distrahi Deus noluit. Præ terea non tanturn adulterium esse vitandum, sed etiam cogitationem; ne quis aspiciat alienam, et animo concupiscat: adulteram enim fieri mentem, si vel imaginem voluptatis sibi ipsa depinxerit. Mens est enim profecto quæ peccat; quæ immoderata: libidinis fructum cogitatione complectitur; in hac crimen est, in hac omne delictum. Nam etsi corpus nulla sit lobe maculatum, non constat tamen pudicitiæ ratio, si animus incestus est; nec illibata castitas videri potest, ubi conscientiam cupiditas inquinavit. Nec verb aliquis existimet, difficile esse fræ nos imponere voluptati, eamque vagam et errantem castitatis pudicitiæ que limitibus includere, cum propositum sit hominibus etiam vincere, ac plurimi beatam atque incorruptam corporis integritatem retinuerint, multique sint, qui hoc coe lesti genere vitæ felicissime perfruantur. Quod quidem Deus non ira fieri præ cepit, tanquam astringat, quia generari homines oportet; sed tanquam sinat. Scit enim, quantam his affectibus imposuerit necessitatem. Si quis hoc, inquit, facere potuerit, habebit eximiam incomparabilemque mercedem. Quod continentiæ genus quasi fastigium est, omniumque consummatio virtutum. Ad quam si quis eniti atque eluctari potuerit, hunc servum dominus, hunc discipulum magister agnoscet; hic terrain triumphabit, hic erit consimilis Deo, qui virtutem Dei cepit. Hæc quidem difficilia videntur; sed de eo loquimur, cui calcatis omnibus terrenis, iter in cœlum paratur. Nam quia virtus in Dei agnitione consistit, omnia gravia sunt, dum ignores; ubi cognoveris, facilia: per ipsas difficultates nobis exeundum est, qui ad summum bonum tendimus.  


Footnotes

[edit]
  1. It has been judged advisable to give this chapter in the original Latin. [Compare Clement, vol. ii. p. 259, notes 3, 7, this series.]  
  2. [Non bene conveniunt igitur legibus divinis quæ supradicta sunt auctore nostro (vide p. 143, apud n. 2) sed hæc verba de naturâ muliebri minime imperita, esse videntur.]