Jump to content

Key to the Exercises in Adler's Grammar/Dictata 16

From Wikisource

16. Dictāta Sexta Decima.

[edit]

Back to the exercise.

  1. Utrum egō schedulās peregrīnōrum an illās puerī meī habeō? — Nōn habēs neque peregrīnōrum neque puerī tuī, vērum illās Turcārum magnōrum.
  2. Tenetne (Num tenet) Turca equum meum formōsum? — Nōn tenet.
  3. Quem equum tenet? — Suum proprium tenet.
  4. Utrum vīcīnus tuus gallīnam meam an ovem meam habet? — Vīcinus mēus neque gallīnam tuam neque ovem tuam habet.
  5. Quid habet? — Nihil bonī habet.
  6. Estne tibi nihil pulchrī? — Nōn est mihi quidquam pulchrī.
  7. Num fessus es (Ecquid fessus es, or Fessusne es, or Esne fessus)? — Nōn fessus sum.
  8. Quam orȳzam habet amīcus tuus? — Habet illam mercātōris suī.
  9. Quod saccharum habet? — Habet id quod egō habeō.
  10. Utrum coffeam habet mercātōris tuī bonam an illam meī? — Neque illam tuī habet neque illam meī; suam propriam habet.
  11. Quae nāvēs Francogallō sunt? — Sunt eī nāvēs Anglōrum.
  12. Quās domōs habet Hispānus? — Eāsdem habet, quās tū habēs (Easdem habet tēcum).
  13. Tenetne cultrōs meōs bonōs? — Tenet cultrōs tuōs bonōs.
  14. Habetne tībiālia lintea, quae egō habeō? — Nōn eadem, quae tu habēs, vērum illa frātris suī habet.
  15. Quī tibi librī sunt? — Sunt mihi illī Rōmānōrum.
  16. Ēsuriuntne hominēs illī (Ecquid, num or numquid hominēs illī ēsuriunt)? — Nōn ēsuriunt, sed sitiunt. — Nec fessī nec somniculōsī sunt.