Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 4.djvu/256

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
252
THE INSTRUCTOR.
[Book ii.

dignum e domo atlsit testimonium. Non enim potest aliquid honestum ab ea existimari, apud quam honestas in acribus illis non probatur certo quasi testimonio voluptatibus. Benevolentia autem quæ præceps fertur ad congressionem, exiguo tempore floret, et cum corpore consenescit; nonnunquam autem etiam præenescit, flaccescente jam libidine, quando matrimonialem temperantiam meretriciæ vitiaverint libidines. Amantium enim corda sunt volucria, amorisque irritamenta exstinguuntur sæpe pœnitentia; amorque sæpe vertitur in odium, quando reprehensionem senserit satietas. Impudicorum vero verborum, et turpium figurarum, meretriciorumque osculorum, et hujusmodi lasciviarum nomina ne sunt quidem memoranda, beatum sequentibus Apostolum, qui aperte elicit: "Fornicatio autem et omnis immunditia, vel plura habendi cupiditas, ne nominetur quidem in vobis, sicut decet sanctos."[1] Recte ergo videtur dixisse quispiam: "Nulli quidem profuit coitus, recte autem cum eo agitur, quem non læserit." Nam et qui legitimus, est periculosus, nisi quatenus in liberorum procreatione versatur. De eo autem, qui est præter leges, dicit Scriptura: "Mulier meretrix apro similis reputabitur. Quæ autem viro subjecta est, turris est mortis iis, qui ea utuntur." Capro, val apro, meretricis comparavit affectionem. "Mortem" autem dixit "quæsitam," adulterium, quod committitur in meretrice, quae custoditur. "Domum" autem, et "urbem," in qua suam exercent intemperantiam. Quin etiam quæ est apud vos poetica, quodammodo ea exprobrans, scribit:

Tecum et adulterium est, tecum coitusque nefandus,
Fœdus, femineusque, urbs pessima, plane impura.

Econtra autem pudicos admiratur:

Quos desiderium tenuit nee turpe cubilis
Alterius, nee tetra invisaque stupra tulerunt
Ulla unquam maiibus.

For many think such things to be pleasures only which are against nature, such as these sins of theirs. And those who are better than they, know them to be sins, but are overcome by pleasures, and darkness is the veil of their vicious prac-

  1. Eph. v. 3.