Notum sit omnibus sanctæ ecclesie filius tam præsentibus quam etiam futuris, qualiter vir quidam illustris, nomine Rodulfus de Warenna, cum conjuge sua, vocabulo Emma, divina favente gratia, quatuor suis juris ecclesias cum omnibus appenditiis suis, videlicet, harum villarum, id est, Amundi villæ, Anglicevillæ, Flamenvillæ, Maltevillæ, domno Abbati Rainerio et monachis ejus pro xxx libris denariorum, in alodio vendiderunt et tradiderunt. Sed et unicuique ecclesiæ contiguos sex jugeres terræ, quos acres dicimus, supradicto abbati et monachis in perpetuam hereditatem tradiderunt. Hoc ergo actum est favore et auctoritate Willelmi, consulis Normanniæ, qui etiam hujus negotii donationem firmavit, et proprio adnotationis signo cartam corroboravit.
Signum ejusdem Willelmi comitis. Signum Rodulfi de Warenna. Signum Emmæ uxoris ejus. Signum Hugonis de Flamenvilla. Ex nostra parte. Signum Bernardi coci. S. Ricardi Senescal. S. Osberni Bruncosted. S. Ansfredi coci. S. Heddonis de Chanaan. Acta sunt hæc anno ab Incarnatione Domini M.LVIIII.
Omnibus sanctæ ecclesiæ filiis notum sit, quod Rodulfus de Warenna ejusque conjux, vocabulo Emma, cum filiis suis, Rodulfo scilicet atque Willelmo, post annos fere xvi, quam quatuor villarum Caletensis pagi, Maltevillæ, videlicet, Flamenvillæ, Amundivillæ et Anglicevillæ ecclesias et earum decimas nobis vendiderant, convenientes in hoc monasterio anno dominicæ incarnationis MLXIIII, omnem totius Osulfivillæ ejusdem Caletensis pagi, cum ecclesia, decimam, quam a Guillelmo filio Rogerii filii Hugonis episcopi xxx libris denariorum emerant, pro redemptione animarum suarum in perpetuam hereditatem nobis dederunt, et donationem super altare Sancta Trinitatis posuerunt coram testibus.
Signum ipsius Rodulfi. Signum Emmæ uxoris ejus. Signum Rodulfi filii eorum. Signum Willelmi, fratris ejus. Signum Hugonis de Flamenvilla. Signum Rainaldi. Signum Guillelmi, filiorum ejus. Signum Gisleberti, clerici. Signum Leudonis. Ex nostra parte testes: Ricardus senescal. Bernardus, cocus; Ricardus de Appivilla; Guillelmus, sartor; Rainaldus, Anglicus; Walterius, cocus; Albericus de Blovilla; Osbernus Bruncosted.
The five churches named in these evidences are those of Mauteville-l'Eneval, otherwise Motteville-les-deux-clochers, Flamanville-l'Eneval, Emanville, Anglesqueville-sur-Saane and Auzouville l'Eneval, the affix of L'Eneval being derived from the manor of Eneval in the parish of Pavilly, which was the head of a barony, including these parishes in the pays de Caux, in times subsequent to the annexation of Normandy to the realm of France. Besides the proof thus afforded of the co-heirship of these two brothers in the pays de Caux, we find that Roger, son of Bishop Hugh, sold to the monastery of the Holy Trinity and to the abbot Rainerius the multure of all his