62
ORIGINAL DOCUMENTS.
et eandem securitatem fidei et juramenti prestabunt. et Relevium inde reddent. scilicet duodecim solidos et sex denarios in misericordia prioris. et tam ego quam heredes mei eandem terram de omni gravamine quod super eandem terram quocunque modo evenire poterit de nostro adquietabimus. Si autem forte contigerit quod tres solidi de termino pasche non fuerint redditi ante festum sancti Johannis. vel tres solidi de termino Sancti Michaelis ante natale domini. Prior et canonici plimton' predictos duos ferlingos terre et octo acras sine alicujus contradiccione vel impedimento in suum dominium recipiant. et postea sicut suam propriam possessionem in proprios usus retineant vel cui voluerint tradant. absque spe recuperandi mihi Willelmo vel heredibus meis in perpetuum. Hujus conventionis testes fuerunt. Samson clericus. Wido de Bretevilla. Andreas lenfont. Roberto de cnolle. Willelmus talebot. Willelmus de langewis. Helias de lega. Benedictus bonenfont. Hugo oisun. et multi alii.