Page:Catechismoftrent.djvu/398

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

et 241, 343, et seqq. Hujus verò beatitudinis consequendæ certam viam, ac rationem habes, p. 346, et seqq. Item. exhortatio ad colendam hanc vineam mandatorum illustris habetur, p. 238, et seqq.

Singulos denarios, &c.]—In cœlo tamen varietas est meroedis, et gloriæ, pro ratione laboris et affectus, quo quis operatur, p. 88, et 99.

DOMINICA IN SEXAG.

Exiit qui seminat seminare semen suum, &c. Luc. viii. 5. &c.]—Semen hoc in terram sparsum est verbum Dei, exponente Domino, de quo, vide p. 362, et quomodo sit audiendum, vide præfet. VENIT DIABOLUS, &c.]-De dæmonis conatu, et impugnatione habes, p. 376, et seqq.

Et a sollicitudinibus et divitiis, &C.]—Quantùm divitiæ et effræenes rerum temporalium cupiditates impediant hujus divini seminis fructum habes, p. 350, et seq.

DOMINICA IN QUINQUAG.

Tradetur enim Gentibus, et illudetur, Luc. xviii. 32, &c.]—Ut Christi milites ejus crucem tamquam vexillum sui ducis contuentes, ad arma pœnitentiæ sumenda exstimulentur, ideo hoc Evangelium ineunte quadragesimâ legitur, quod passionis Dominicæ summam complecitur, quo loco non importunè parochus exponet, quæ de Passione Domini fusè traduntur, p. 43, et seqq. Vel si in aliud tempus commodius differre malit hoc argumentum; hodie alteram Evangelii partem pertractabit, ut sequitur.

Cœcus quidam sedebat secus viam.]—Hic cæcus genus humanum denotabat, de cujus post peccatum statu misero, vide p. 350.

Jesu fili David miserere mei.]—Hic quomodo Deum aliter oremus ac Sanctos ex hac formula demonstrabis, ut habes, p. 327. Porrò si angustiis, aut tribulationibus premimur, aut re aliqua indigemus, ad Dominum cum hoc cæco nobis recurrendem est, precibusque sollicitandus Deus, ut nobis adsit. Vide de necessitate et utilitate orationis, p. 317.

Quid tibi vis faciam.]—Hîc causas, ob quas clementissimus Deus vult à nobis rogari, etiam si sciat quibus rebus indigeamus, ex p. 318, et 319, proferes.

FERIA IV. CINERUM.

Cum autem jenunatis. &c. Matth. vi. 16, &c.]—Cùm quadragesimæ jejunium eo nomine sit institutum, ut totius anni peccata hac quasi solemni mulctà redimeremus, hodiè parochus excitare fidelem populum debebit ad poenitentiam amplectendam, de cujus necessitate scribit, p. 81, et 180, docere quibus gradibus ad poenitentiam licet ascendere, p. 179, et quibus operum generibus pro peccatis satisfacere possimus, p. 204, et seqq.

Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra]—Vide adversus eos qui opes congerere undequaque studeant, p. 292. 294, et seq.

Thesaurizate vobis thesauros in cœlo.]—Quoniam parochi frequenter fidelem populù ad eleemosinas pauperibus erogandas excitare debent: hic hoc studiosè præstabunt ex his quæ habentur, p. 314, 315, et seq. et 372.

DOMINICA PRIMA QUADRAGESIMÆ.

Ut tentaretur a Diabolo, &c. Matth. iv. 11, &c.]—Cùm sit tentatio vita hominis super terram, ut dicit Job, vii. hic de tentatione agendum, de generibus tentationum, ad quid permittantur homines tentari, quibus armis tentationibus resistendum, et cætera hujusmodi, quæ habentur, p. 375, et seqq.

Non in solo pane vivit homo.]—De pane spiritali de quo hic agit Christus Dominus, vide p. 362, et seq.

Angelis suis Deus mandavit, &c.]—De Angelorum custodia erga homines, p. 333, et 334.

Dominum Deum tuum adorabis.]—De adoratione Dei quæ fide, spe et charitate, perficitur, vide p. 244.

DOMINICA SECUNDA QUADRAGESIME.

Assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et deduxit eos, &c. Matth. xvii. 1, &c.]—Hic afferri possunt ea, quæ de loco et tempore, quo homines ad divina contemplanda aptiores sunt, habentur, p. 243.

Bonum est nos hic esse.]—Hic tractari possunt, quæ de summa eorum dignitate, qui Deo obediunt, habentur, p. 358. Vel de intimis hominum sanctorum gaudiis, p. 363. Poterunt etiam Parochi de duodecimo articulo hic habere sermonem, de quo, p. 92, 93.

Hic est filius meus dilectus, &c.]—Hic de æterna filii generatione latissimus sese offert dicendi campus, de qua, p. 35,