et quoniam parentes utplurimum negligentissimi sunt ad liberos suos ad Eucharistiæ perceptionem præsentandos, idco eis maximè Parochus inculcabit, quæ de atate ad quam pueri ad eam percipiendam tenentur, et habentur, p. 171.
In die sancto Parasceves.]—Hoc die quoniam solemnis de mysterio Passionis Domini nostri Jesu Christi concio haberi solet; ideo præterea, quæ in expositione art. 4. Symboli habentur, p. 43, et seqq. hæc insuper hoc die tractari posse videntur. De singulari amore, quo Deus genus humanum prosecutus est, cum illud morte unigeniti filii sui redimere voluerit, de quo, p. 336. De primi parentis lapsu et miseriis, quæ illum consecutæ sunt, de quibus, p. 32, 250, et seqq. quomodo ex passione Christi omnis remissio peccatorum emanarit, de quo, p. 84, et 368, et proinde omnia Sacramenta ex hac Christi passione virtutem acceperunt, ut est, p. 110, et 111. De sacrificio Christi tam cruento quám incruento ex p. 175. De satisfactione et merito Christi, de quo, p. 202, et 203. Denique quomodo nulli unquam patuit, sed nec patere quidem potest aditus ad regnum cælorum sine hac de redemptionis humanæ per Christum fide, ut est, p. 31, idque esse summam et cardinem totius Christianæ religionis, scire Jesum Christum, et hunc crucifixum, ut habetur, p. 16.
DOMINICA PASCHE.
Surrexit, non est hic, &c., Marc. xvi. 6. &c.]—De resurrectione Domini exponetur artic. Symboli Apostolici,"Tertià die resurrexit à mortuis," p. 50.
FERIA SECUNDA POST PASCIIA.
Et duo ex discipulis jesu ibant ipsa die in Castellum, xxiv. 13, &c.]—Quoniam fieri vix potuit ut Parochus omnia, uæ ad resurrectionem Christi pertinent pridiè explicuerit, ideo hoc die poterit ea quæ prætermisit, ex eo loco repetere.
Oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam.]—Hic locus est proprius causas exponendi ob quas necesse fuit Christum resurgere, quæ habentur, p. 55, et exemplo Christi fideles hortandi ut omni studio incumbant ut cælesti regno potiantur; quod habetur p. 343, et de commodis tribulationis, p. 378, et seq.
Et factum est dum recumberet cum iis, accepit panem.]—Hic locus pro prius est ad probandum utramque Eucharistiæ speciem laicis necessarió non exhibendam, de quo multa, p. 171, et seq.
FERIA TERTIA POST PASCHA.
Stetit Jesus in medio discipulorum suorum, Luc. xxiv. 36, &c.]—Hic de quatuor dotibus corporis gloriosi agi potest, ut habetur, p. 90, et seq.
Pax vobis.]—Quoniam regnum Dei, teste Apostolo, pax est et gaudium in Spiritu Sancto: Hic quale sit regnum Christi in pios tractari potest, ut habetur, p. 346.
Predicare in nomine ejus penitentiam et remissionem peccatorum.]—Quomodo pænitentiæ prædicatio à Christo Apostolis injuncta sit ex hoc ipso loco probatur p. 81. Unde potes tam expositione articuli de remissione peccatorum, quam ex his quæ de Sacramento pænitentiæ hîc habentur, longissimam habere concionem.
DOMINICA PRIMA POST PASCHA.
Cum sero esset die illa, una sabbatorum, Joan. XX. 19, &c.]—Christi resurrectio nostræ est resurrectionis exemplar, quain maxime stabilire necesse fuit, ut pariter nostra stabiliretur quibus autem tum Scripturis, tum rationibus nostra stabiliatur resurrectio, vide p. 55, 85, et scqq. "Una sabbatorum" autem quid sit vide, p. 265.
Quorum remiseritis peccata, Joan. XX. 23, &c.]—De potestate clavium sacerdotibus concessa, p. 82, et seq. et 350.
Mitte dicitum tuum in loco clavorum, &c.]—Qualia futura sunt corpora post resurrectionem, et cur Christus et martyres cicatrices retinebunt, habes, p. 89, et seqq.
DOMINICA SECUNDA POST PASCHA.
Ego sum Pastor bonus, x. 11, &c.]—Pastorum nomine comprehenduntur non solùm Episcopi et animarum rectores, sed etiam Reges, Magistratus, Parentes, et Magistri. Quid veró Pastores ejusmodí ovibus debeant, et quid vicissim oves Pastoribus, habes p. 273, et seq.
Mercenarius autem, et qui non est Pastor.]—Quis sit iste mercenarius et non pastor, vide p. 213, et seq.
Et fiet unum ovile et unus Pastor.]—Hic de unitate Ecclesiæ, de qua p. 74,