Page:Catechismoftrent.djvu/404

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

exhortari Parochus, prout est, p. 298, 299, et 328. Hic etiam locus pro intercessione Sanctorum facit, de qua, p. 245, et seq. 326, et 327; vel "Attendite à falsis prophetis," ut in præcedenti Dominica, sicque deinceps omnia Evangelia que consequenter in reliquis Dominicis proponuntur, in quibusdam Ecclesiis, in præcedenti Dominica legi consueverunt, quod notare supersedimus.

DOMINICA NONA POST PENTECOSTEN.

Flevit super illam, Luc. xix. 41.]—Flevit Christus, ut nos flere doceat. Quomodò verò in pœnitudine erratorum sint adhibendæ lacrymæ, et quam diligcnter procurandæ, habes, p. 186, ubi de contritione agitur.

Quia si cognovisses et tu.]—Summa est status nostri miseria nostram miseriam non agnoscere, vide P. 350.

Quia venient dies in te, et circumdabunt te, &c.]—Hierusalem in eеxenplum punitur hujus hominis, qui, multis a Deo beneficiis ornatus, male eis in sui perniciem abutitur, vide p. 377.

DOMINICA DECIMA.

Hæc apud se orabat, Luc. xviii. 11, &c.]—Quibus virtutibus oratio debeat esse comitata, ut Deo placeat, et ab co exaudiatur, vide p. 327, et seq.

Deus propitius esto mihi peccatori.]—Hoc veri poenitentis exemplum inter alia proponitur, p. 327. Quare cum istius tum aliorum exemplo, qui habentur ibidem et p. 184, 185, ad veram pœnitentiam Parochi fidcles excitabunt. Est præterea excmplum eorum, qui, cùm peccatores sint, Deum orant et exaudiuntur, p. 322. Denique quanta humilitate ad Deum precaturi accedere debeamus hic demonstratur, p. 328.

Qui se exaltat, humiliabitur.]—Christi humilitatis exemplum maximum pondus habet ad nostram superbiam deprimendam, p. 43.

DOMINICA XI.

Et deprecabantur eum, ut illi imponat manum, Marc, vii. 32, &c.]—Istorum exemplo, qui Christum pro muto et surdo ad eum adducto, ut sanaretur, interpellant, monemur pro aliis orare. Quomodo vero id faciendum et pro quibus orandum habes, p. 324, et seq.

Misit digitos in auriculas ejus.]—Christi exemplo pueris in aurcs, oculi, pectus, humeri signo crucis baptismo, recte insigniuntur. Vide de his et alus baptismi cæremoniis, et earum significatione, p. 133, et seq.

Suspiciens in cœlum ingemuit, &c.]—Cùm Dcus sit ubique, cur potius in cœlum quàm aliò oculus convertamus, et cur in cælis esse dicatur, p. 339. Præterea quoniam sacræ literæ nos surdos et cæcos, et omnibus membris captos'sæpe appellant: ut habetur, p. 366, hic de malis quæ peccatum invehit, ut ibidem habetur, disserere Parochus commodè poterit.

DOMINICA XII.

Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, &c. Luc. x. 37, &c.]—In hanc sententiam populo proponantur, quæ habentur initio explicationis Decalogi, p. 237, usque ad secundum præceptum, vel quia hoc Evangelium concurrit cum Dominica decima-septima, posteriorem hujus Evangelii partem priori prætermissa exponet.

Homo quidam descendebet ab Hierusalem in Hierico, &c.]—Hominis hujus ita miserabiliter à latronibus vulnerati nomine, Doctores intelligunt humanam naturam post Adæ lapsum, quæ, quot, qualia, et quanta, vulnera acceperit, habes, p. 31, 32, et 350, et seq. 358, et seqq. et 382, et seq. sæpeque alibi.

Samaritanus autem infundens oleum, &c.]—Hic de Sacramentis agat Parochus, quæ à nostro Samaritano, id est à Christo instituta sunt, tamquam remedia contra vulnera humanæ naturæ, per Adæ lapsum inflicta, ut habetur, p. 103, 104.

Curam illius habe.]—Nota genus humanum et Ecclesiam uni homini à Christo commissam, qua de re vidc, p. 74, et seq.

Quis norum videtur fuisse proximus.]—Ex hoc loco quis sit proximus explicatur, p. 302.

DOMINICA XIII.

Jesu præceptor, miserere nostri, Luc. xvii. 13, &c.]—De nomine Jesu, vide p. 33.

Ite, ostendite vos sacerdotibus, &c.]—Vide quæ in hanc sententiam dicta sunt Dominica secunda post Epiphaniam: vide præterea, p. 191, ubi nominatim hic locus adducitur. Quomodo item beneficio contritionis peccata remittantur, ex hoc loco probatur, p. 188, et 189. Quæ tamen confessionem requirit, ut habetur, p. 184, et 190.

Ne soliciti sitis animæ vestræ, &c. Matth. vi. 25, &c.]—Quantum immoderata solicitudo congerendarum opum,