Page:Curious myths of the Middle Ages (1876).djvu/655

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

APPENDIX B

Mountain of Venus

(Extract from Vincent of Beauvais: Speculum Historiale, I. xxvi.)

THE youth having returned for his ring to the statue, “videt digitum statuæ usque ad volam manus recurvatum, et quantumvis conatus annulum recuperare, nec digitum inflectare nec annulum valuit extrahere. Redit ad sodales, nec illis ea de re quicquam indicavit. Nocte intempesta cum famulo ad statuam revertitur, et extensum ut initio digitum repperit, sed sine annulo; jactura dissimulata domum se confert ad novam nuptam. Cumque thorum genialem ingressus sponsæ se jungere vellet, sensit impedire sese et quiddam nebulosum ac densum inter suum conjugisque corpus volutari; sentiebat id tactu, videre tamen nequiebat. Hoc obstaculo ab amplexu prohibebatur, audiebat etiam vocem dicentem: ‘mecum concumbe, quia hodie me desponsasti. Ego sum Venus, cui digito annulum inseruisti, nec reddam.’ Territus ille tanto prodigio nihil referre ausus est vel potuit; insomnem duxit noctem illam, multum secum deliberans.

“Sic factum est per multum tempus ut quacunque hora cum sponsa concumbere vellet, illud idem sentiret et audiret. Erat sane alias valens et domi aptus et militiæ. Tandem