LOngitudinis sive Differentiæ Meridianorum scientia est vel Nautica, vel Geographica.
Illa Navis aquæ innatantis; Hæc Vrbium, Insularum, Promontoriorum, &c. Globo terrestri adhærentium situm investigat.
In Navi, motu vario subinde translatâ; Observatio identidem est repetenda; at loci terreni, fixam perpetuò sedem obtinentis, positionem semel determinasse sufficit.
Maria, fluctibus ut plurimum agitata, subtilem Instrumentorum, præsertim Telescopii longioris tractationem minime permittunt.
Longitudinis Scientia Nautica vix unquam de Cælo expectanda: Geographica vero ab Eclipsibus Corporum cœlestium præcipuè petenda.
Eclipses sunt vel | Veteribus notæ, scil. Solis & Lunæ Satellitum Jovis, ante Tubi Optici usum incognitæ. |
(Missam fecimus Cl. Hugenii Lunulam Saturniam, Observatu difficiliorem.)
Illarum per multa retro sæcula Observationes; nè duo quidem loca quantum Meridianorum intercapidinem habeant, satis certò definitum esse Experimur: harum verò per pauculos annos adhibendâ diligenti animad-