Temporis Observationes instituere non est Operæ Pretium.
Quæ cum ita sint, Tempus quadrimestre, à Sextili priori usque ad ipsa ferè Acronychia numerandum, utrique Satelliti observando erit unice opportunum: Penextimi autem soli, insuper trimestre, ab altero post Oppositionem mense ad Sextilem posteriorem.
Intra tempora jam definita, octoginta circiter utriusque simul Satellitis sient Eclipses; penextimi sc. fere triginta, intimi autem quinquaginta.
Has cum non ubivis terrarum, sed aliæ aliis in locis sint conspiciendæ, in sex Classes digeremus.
1. In Europâ & Africa. | Eclipses servandas comprehendet. | |
2. In Asiâ. | ||
3. In Americâ. | ||
4. In Europa Africa & Asia. | ||
5. In Europa Africa & America. | ||
6. In Asia Orient. & America Occident. |
Non opus est fortè ut moneamus in Insulis
Oceani | Æthiopici | observandam esse classem | 4am. | |||
Atlantici | 5am. | |||||
Pacifici | 6am. |
Calculus Eclipsium à nobis exhibendus in ipso fortasse Loco ad quem instituitur, plus Horâ integrâ nonnunquam à vero observabit, ob variam sc. in Satellitum motu ἀνομαλίαν, ab Excentricitate (ut verisimile est) & propriarum ipsis Orbitarum ad Jovis Orbitam Inclinatione oriundam.
Alibi autem terrarum multo minus Calculo fidendum, propter incertam insuper in plerisque Locis Meridiano-