LICHENES ANTILLARUM A W. R. ELLIOTT COLLECTI. 297 (n. 14). Haec specimina, decembri et julio lecta, basidiosporis omnino carent, at stratum corticale inferius ("hymenium") in speciminibus dominicanis (n. 219) sporis alienis fuscescentibus ellipticis inspersum est. Etiam Johow " basidiosporas " fuscescentes globosas verrucnlosas (diam. 0012 millim.) in Cora invenit, at Moller nunc in Blumenau Brasilia eas (in speciminibus prsecipue mense augusto lectis) abundantissime observavit (conf. Fl. 1893, 254) et adhuc omnino dissimiles vidit. Observante Moller " basidio- sporsB." Corae sunt albaB, ovales, long. 0-006-0-007, crass. 0*004 millim. Quum tales sint, quid tunc erant "basidiosporae," quas Johow vidit ? Ceterum Moller certissime errat, credens Coram et Dictyonema statum diversum esse ejusdem speciei, dicit ThelephorecB verae, gonidiis destitutse, item ab eo lectae. Ita res se habere non posse, jam a priori intelligitur. Certissime Cora pavonia et C. reti- cidifera species omnino constantes sunt, ut ex speciminibus abun- dantissimis in Brasilia et in herbariis variis observavi, et jam in statu juvenili a Dictyonemate differunt. Ceterum sicut species gonidiorum in omnibus speciebus lichenum constantes sunt, etiam praesentia et defectus gonidiorum lichenibus fungisque omnino est constans. Bpecimina species plures immixtas aut male evolutas continentia facile transitum simulatum specierum optimarum prae- bent, ut historia lichenologiae exemplis numerosis demonstrat, quare observationes de transitu plantarum dissimilium caute appro- bandae sunt. 2. Dictyonema. 1. D. SERICEUM (Sw.) Hariot, Bull. Soc. Myc. de France, vii. (1891), 32, 41 (Bot. Centralbl. 1892, Beibl. 19). Var. ^RUGiNosA (Nees) Wain. Dichonema ariiginosum Nees, Nat. Cur. Leop. xiii. (1826), tab. ii. (pag. 12). DicUjonema sericeum Johow, Hymenolich. (1884), 380, tab. vii. fig. 4. D. sericeum f. sericea Hariot, I. c. 41 (12). Ad truncos arborum in Laudat (1700 ped. s.m.) in Dominica (n. 890), mense novembr., et in Souffriere (3000 ped. s.m.) in St. Vincent (n. 229), mense januar. Conidiis ( * ' basidiosporis ' ' ) destituta . Var. LAXA (Miill. Arg.) Hariot, I. c. Dictyonema laxum Miill. Arg. Exp. Gazell. (1883), 57. Laudatea ccespitosa Johow, Hymenolich. (1884), 386, tab. xvii. fig. 5. Basin versus ad truncos arborum in Morne Anglais (n. 498) et Layon Park (n. 224) in Dominica. Etiam ad Carassam in Brasilia a me lecta. Lepraria, habitu similis L. chlorincB Ach., at hyphis multo tenuioribus ab ea differens, supra rupem ad Boery Kiver in Do- minica (n. 153 pr. p.). Thallus farinosus, citrinus, hyphis 0-001 millim. (rarius 0*002 millim.) crassis, leptodermaticis, materia lutea incrustatis, gonidiis protococcoideis, globosis (materiam luteam continentibus). Sub microscopio parum differt a thallo Calycii corynelli Ach., at, apotheciis destituta, omnino incertum est, anne ad id pertineat. Lepraria clilorina Ach. secundum spe- cimen orig. in herb. Ach. hyphis 0004-0-003 millim. crassis, sat pachydermaticis, anastomosantibus, gonidiis protococcoideis (ma- jusculis) instructa est. Journal op Botany. — Vol, 34. [July, 1896.] x