OVID nixtegit alta duas ; totidem inter utramque locavit 50 temperiemque dedit mixta cum frigore flamma. Inminet his aer, qui quanto est pondere terrae, pondere aquae levior, tanto est onerosior igni. illic et nebulas, illic consistere nubes iussit et humanas motura tonitrua mentes 55 et cum fulminibus facientes frigora ventos. His quoque non passim mundi fabricator habendum aera permisit ; vix nunc obsistitur illis, cum sua quisque regat diverse flamina tractu, quin lanient mundum ; tanta est discordia fiatrum. Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit 6l Persidaque et radiis iuga subdita matutinis ; vesper et occiduo quae litora sole tepescunt, proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque triones horrifer invasit Boreas ; contraria telhis 65 nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro. haec super inposuit liquidum et gravitate carentem aethera nee quicquam terrenae faecis habentem. Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis, cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca, 70 sidera coeperunt toto effervescere caelo ; neu regio foret ulla suis animalibus orba, astra tenent caeleste solum formaeque deorum, cesserunt nitidis habitandae piscibus undae, terra feras cepit, volucres agitabilis aer. 75 Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc et quod dominari in cetera posset : 6