Page:Metamorphoses.djvu/44

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

OVID quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, in mare lassatis volucris vaga decidit alis. obruerat tumulos inmensa licentia ponti, pulsabantque novi montana cacumina fluctus maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit, illos longa domant inopi ieiunia victu. 3 Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in ilio pars maris et latus subitarum campus aquarum. 3 mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, nomine Parnasus, superantque cacumina nubes. hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor) cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, Corycidas nymphas et numina montis adorant fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat: non illo melior quisquam nec amantior aequi vir fuit aut illa metuentior ulla deorum, Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem et superesse virum de tot modo milibus unum, 3 et superesse vidit de tot modo milibus unam, innocuos ambo, cultores numinis ambo, nubila disiecit nimbisque aquilone remotis et caelo terras ostendit et aethera terris, nec maris ira manet, positoque tricuspide telo 3 mulcet aquas rector pelagi supraque profundum 24