Page:Natural History (Rackham, Jones, & Eichholz) - Vol 05.djvu/14

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

PLINII: NATURALIS HISTORIAE

LIBER XVII

I. Natura arborum terra marique sponte sua provenientium dicta est; restat earum quae arte et humanis ingeniis fiunt verius quam nascuntur. sed prius mirari succurrit qua retulimus paenuria pro indiviso possessas a feris, depugnante cum his homine circa caducos fructus, circa pendentes vero et cum alitibus, in tanta deliciarum pretia venisse, clarissimo, ut equidem arbitror, exemplo L. Crassi atque Cn. 2[1] Domitii Ahenobarbi. Crassus orator fuit in primis nominis Romani; domus ei magnifica, sed aliquanto praestantior in eodem Palatio Q. Catuli qui Cimbros cum C. Mario fudit, multo vero pulcerrima consensu omnium aetate ea in colle Viminali C. Aquilii equitis Romani clarioris illa etiam quam iuris civilis scientia,


2
  1. 2 The battle of the Raudine Plain, 101 B.C.