PLINY: NATURAL HISTORY
iurganti Domitio fuisse licendum¹ praeter arbores iudicet, iam columnas VI² Hymettii marmoris aedilitatis gratia ad scenam ornandam advectas in atrio eius domus statuerat, cum in publico nondum essent ullae marmoreae: tam recens est opulentia! tantoque tunc plus honoris arbores domibus adferebant ut sine illis ne inimicitiarum quidem pretium servaverit Domitius.
Fuere ab his et cognomina antiquis: Frondicio militi illi qui praeclara facinora Volturnum transnatans fronde inposita adversus Hannibalem edidit, Stolonum Liciniae genti: ita appellatur in ipsis arboribus fruticatio inutilis, unde et pampinatio inventa primo Stoloni dedit nomen. fuit et arborum cura legibus priscis, cautumque est XII tabulis ut qui iniuria cecidisset alienas lueret in singulas aeris XXV. quid existimamus, venturasne eas credidisse ad supra dictam aestimationem illos qui vel frugiferas tanti taxaverant? nec minus miraculum in pomo est multarum circa suburbana fructu annuo addicto binis milibus nummum, maiore singularum reditu quam erat apud antiquos praediorum. ob hoc insita et arborum quoque adulteria excogitata sunt, ut nec
¹ Mayhoff: dicendum.
² Urlichs (cf. XXXVI. 7): iv.