Page:Omniana 2.djvu/219

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
OMNIANA.
209

istorum generationes hoc se modo habent. Compertum vobis est quo pacto fulmen nascatur, quod lapis est, et manifeste quidem. Jam si tonitrus principia adsint, et colligantur in fulmem, et possibile et naturale est, ut per generationem ejusmodi fulmina decem, viginti, plura, pauciorave producantur. Quot enim fragores tot lapides. Hujusmodi autem generationum multæ si in generationem unam coëant, ex omnibus lapis fit unicus, qui fulgur est. Hinc sequitur magnitudo aut multitudo lapidis, ac ipsius forma naturaque prout cognoscitur. Si ergo talis generatio est, in tempestatem graviorem desinere non potest. Generatio enim ea nimis celeriter fit, et excidit ex aere quamprimum coagulata fuerit. Et sicut aqua initiò per se mollis est, congelata autem fit dura: sic ista quoque materia initiò est res aëria, postea, ut aqua incipit coagulari, Indurata autem non amplius est aërea, sed fit terrea. Ipsam ergo aer amplius retinere non potest, sed elabi sinit.

Ex hoc liquet, fieri posse ut hujusmo-