(750)
Porro, cum Angulum sic, ut dictum est, definiverat, p. 67; subjungit, p. 68. Quodsi magnit udines illæ sint duæ lineæ, comprehensus ab iis angulus, Planus vocabitur: quasi quidem de Triangulis sphæricis nil unquam inaudivertt; nec alius esse possit superficialis angulus, quam in Plano,
Adhæc, illud duarum pluriumve, de Lineis non tuto dicitur. Trium enim linearum concursus, non angulum, sed angulos saltem duos, constituunt; non enim lineæ plures duabus ad unum superficialem angulum constituendum concurrunt. Item, cum p. 67. Angulum in genere per duarum pluriumve, &c. definiverat; Angulum p. 68. una vel pluribus superficiebus comprehensum ait (& unia quidem angulum verticalem Coni comprehendsum;) quasi quidem una, fuerit, duæ vel plures.
Insuper, quid demum illud est, quod per brevissimam distantiam insinuatum vult? Quippe in ipso concursus puncto, Nulla est distantia; extra illud, nulla minima: nulla utique assignari poterit, qua non sit minor: sed revera tota hæc, quam de Angulo notionem concipit, est param sana. Definiendus utique est non per distantiam seu remotiionem, sed per Inclinationem. quod ex Euclidis definitione didicisset.
Deniq; (ne multus nunc sim) p. 171. in duabus his Quadraticarum æquationum formulis aa−ca+dd==o, & aa + ca + dd ==o; utramque radicem affirmativam esse pronunciat. quod omnino secus est. Et quidem in priore, Radix utraque Affirmativa; sed in posteriore, Negativa utraque.
Atque hæc quadem, ex multis pauca, si non sufficiant, ut ex ungue Leonem æstimes, plura facile congerentur. Num autem hos Incuria, an Inscitia, errores fuderit (orout ipse pag. ult. distinguit) non determine.Vale.
Hæc Dn. Wallisius epiliola una; cui postea submisit alteram, 18. Julii ad me scriptam, quam istoc mense, ob alia, non licebat typis committere; nec quidem licet hoc ipso: ne scil. hasce schedulas, publicationi variorum, idque imprimis sermone Anglico, destinatas, disceptationibus Latinis compleamus. Proxima occasione, quæ idem Author porro notanda invenit vel in unico primo Capite Synopseos Laurentianæ, Lectori (cum particularia flagitet Dn. Du Laurens) ob oculos sistemus.
An Account of Two Books.
This Treatise was promised by the Author in a printed Epistle of his, which we gave an account of in April last, Num. 34. p. 663. There being at the same time publisht a Prodromus of Job. Van Horne, suspecting, that the Observations of De Graef were much the same with his upon this Subject; we do now upon the perusal of this Book, find chiefly these considerable Differences between them.