(654)
Another Letter
ACcepi (V C.) ante quatridnum, quam mihi misisti Fransisci Du Laurens Tracatum, cui titular, SPECIMINA MATHEMATICA, &c. eumq; mox evolvi, quo Tibi possim (quod petis) quid de eo sentiam, paucis offendere. Videtur autem plus fronte polliceri, quam opere absolvit. Prioris libri pars magna, ex Oughtredi meisque scriptis (utut neutrius ibi meminerit) videtur desumpta, idque tam manifeste, ut non modo peculiares loquendi formulas, sed & ipsa symbola Notasque passim retineat. Posterioris, non parum ex Vieta, Schotenio, aliisque ab eo editis (quorum & subinde meminit) desumptum. Occurrunt inibi aliqua parum sana, &, minime accurata multo plura. Quænam autem sint illa Genuina Principia, Veraque Geometriæ Elementa, hucusque nondum tradita, quæ Titulus pollicetur, non reperio: Longeque diversimode Hic & Ego sentimus, dum pag. 141. Neminem esse, opinatur, qui hæc sua non præferat ingenti Euclideorum Elementorum Multitudini.
In calce, manifestam mihi facit injuriam, ea de me affirmans, quæ vera utique non sunt. Appendicem quippe subjungit, cui sepciosum hunc fecit Titulum, Solutio Problematis, à D. Wallisio totius Europæ Mathematicis propositi, sed prius ad generale revocati, A. MDCLIII. eodem tempore, quo propositum erat.
Post Titulum, hæc sequuntur. Problema D. Wailisii, Datis Ellypseos**Pro, Ellipseos, errore Typographi, sine dubio maximis Diametris, tum puncto in transversa ejus Diametro assignato, reperire in numeris segmenta lineæ intra Ellypsim terminatæ, & per datum punctum transeuntis, atque datum angulum cum dicta diametro facientis.
Verum quia propositæ Quæstionis solutio æque facilis est in numeris, ac in lines (ut postea apparebit) melius facturum me judicavi, si prius demonstrationem Analyticam hic afferrem, ex qua tum Numerico, tum Geometrica sequeretur, ad problematis solutionem pertinens, effectio. Atque ut hæc solutio cum fænore detur, speciale D. Wallisii problema ad generale sic revoco.
(Postque hanc Præfationem Problema sequitur tanquam suis verbis expositum cum sua ejusdem solutione per septem continuas paginas.)
Ad quæ hæc dicenda nunc habeo.
1. Totius Europæ Mathematicus. ob rem hujusmodi, in arenam vocare, jastantiæ genus est, cujus ego hact.nus reus non sui (credo) nec futurus.
2. Silibuisset (ostentandi gratia) sic fecisse, ilegissem certe quod vel majoris esset difficultatis, vel majoris momenti, Problema, quam hoc esse videtur,
utpote