(172)
JAmdudam, Clarissime Oldenburgi, ab Oratore didici, ex omnibus virtutis præmiis, amplissimum esse Gloriam, atque etiam proculdubio omnibus maxime desiderabile, cum hæc unica sit, quæ brevitatem vitæ, posteritatis memoriâ consoletur; quæ efficit, ut absentes adsimus, ut mortui vivamus; & cujus gradibus homines in cœlum videntur adscendere. Humano generi ergo connatus videtur esse gloriæ appetitus, & ejus igniculi in ipsà pueritiâ videntur micare, quibus magna ingenia ad maxime Laudabilia peragenda stimulantur, & minora etiam ad aliquid malus agendum accenduntur. Sed cùm Appetitus hic inordinatus & illicitus evadat, & in parte animi, rationis experte, stabuletur, & uti aliæ cupiditates effrenatæ, flagitia perpetrare audeat; viri etiam it a animo laborantes, non diutis solida & expressa oontenti gloria (viz. Consentiente laude bonorum, & incorrupta voce bene Fudicantium de excellenti virtute) aliorum laudibus obtrectant, corum nomina sugillant, & alien etiam bona, ut sibi propria, arrogare audent. Sed dolendum est, doctam & literatam gentem talibus animi ægritudinibus etiam laborare; cùm penes Philosophum solam sit Animi Medicina, cujus salutaribus præceptis qui paruerint, tranquillitate illa placida quietaque constantia locupletantur, quæ motus turbidos Iræ, & cupidinis inanis gloriæ, rationi contrarios, penitus compescit: unde evenit, quòd qui revera solidam hanc gloriam possident, non inde elatiores evadunt, sed placido, secreto, & tranquillo fruentes Gaudio, non tam præmia sequuntur rectè factorum, quàm ipsa recta facta. Horum Animi eodem perfunduntur gaudio, quando aliquid, humano generi proficuum, vel rei litterariæ ornamentum concilians, vel ab ipsismet vel ab aliis invenitur; aliorum laudea pleno effundent ore, & proprias non avidissimis auribus excipiunt, quin multó malint potiùs, alios splendorem sibi aliquem conciliare plumis & ornamentis conductitiis, quàm ut illimet ipsi ullo alio-