(674)
tis, nuperrime inventis (etsi ex sesuum evidentia petitis) Systema Philosophiæ ab illis tam pulchre effictum, vell deturpare. Hi ergo, magnis argumentorum notionalium copiis apprime instructi, bellum indicunt, non omissis rixarum & covitiorum turpium auxiliis. Alii sunt, qui saniorem ostetant Philosophiam, viz. Experimentalem, sed solum Gloriæ inanis cupidine stimulati, non vero sciendi ardore flagrantes, nomina Authorum, vel rerum Inventaurum, unic amiunt, proindeque, Inventione aliqua nova fortuito audita, statim scripturientibus calamis, mundam credere volunt, se solos illius Inventionis fuisse authores, vel se saltem primos de tali re cogitasse, sed præ aliis quibusdam (magni proculdubio momenti) negotiis impeditos illam in apricum proferre non potuisse; etiamsi vix adhuc animo attente secum expenderint, sitne res reuera consideratu digna, ullumve ex illa emulmentum humano generi, vel rei litterariæ posit afferri: Adhæc, tales inventiones, causu, non consilio, acquisitas, fortunæ imprimis acceptas esse ferendas, easque doctis æque ac indoctis posse contingere. Absit vero, ut de fama virorum doctorum detraham, qui in re Anatomica præsertim insudantes, in magna illa nuperime Inventa fortuito inciderunt. Asellii enim sedulus in Vivorum Anatomia labor summopere est laudandus; unde primam vasorum Lactorum notitiam habuimus; quamvis, teste ipsomet, foruito illa invencrit. Doctissimus Pequetus inventionem illam felicissimam Ductuum Thoracicorum, munus fortunæ, vel potius eximium Dei benificium agnovit. Magnus Bartholinus, ut & Doctissimus Rudbeckins, alia de Lacteis Quærentes, foruito in Vasorum Lymphaticorum notitiam inciderunt. Ac mihi etiam liceat asserere (id quod alii etiam multi, fide digni, sestari mecum poterunt) Jolivium nostrum etiam ante Annum 1652, dum quædam circa Vasa præparantia indagæret, superisius facta ligatura, inferiusque testiculum cum involucris mante tractaret, ut inde vasa turgidiora redderentur, de re tali ne cogitantem quidem, primum Viaia etiam Lymphatica turgescere vidisse.
Quæ quidem haud dicta velim, ut laboribus semper laudandis veletiam felice Bartholini vel Rudbeckii fortunæ quicquam derogem, sed solum ut quod & fortunæ & laboribus solivii nostri debitum erat, & illi redderem. Ille vere, dum supersies manebat, de rebus fortuito inventis rixari nec viro prudenti, nec docto me-