Page:Phormio (Morgan 1894).djvu/106

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.

82 TERENTI PHORMIO.

Geta Antipho Phormio

SERVOS ADVLESCENS PARASITVS

Ge. (3 Fortuna, o Fors Fortuna, quantis commoditatibus, V 6 Quam subito meo ero Antiphoni ope uostra hunc onerastis diem ! An. Quid nam hic sibi uolt? Ge. nosque amicos eius exonerastis metu ! Sed ego nunc mihi cesso, qui non umerum hunc onero palHo 845 Atque hominem propero inuenire, ut haec quae con-

tigcrint sciat. An. Niim tu intellegis, quid hic narret? Pll. Niim tu?

An. Nil. Ph. Tantundem ego. Ge. Ad lenonem hinc ire pcrgam : ibi minc sunt. An. Heus, Geta ! Ge. Em tibi : Num mirum aut nouomst reuocari, cursum quom institcris? An. Geta. Ge. Pcrgit hercle. numquam tu odio tuo mc uinces. An. Non manes? 850 Ge. Vapula. An. Id quidem tibi iam fiet, nisi resistis, lo uerbero. Ge. Familiariorem oportet esse hunc : minitatur mahim. Sed isne est quem quaero an non? ipsust. con- grcdere actutiim. An. Quid est?

Ge. O omnium, quantumst qui uiuont, homo hominum ornatissume ! Nam sine controuorsia ab dis solus dihgere, Antipho. 855 An. fta uehm ; sed qui istuc credam ita essc mihi dici 15 uehm. Ge. Satine est si tc d^Hbutum gaudio reddo? An. Enicas.