Page:Phormio (Morgan 1894).djvu/110

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.

86 TERENTI PHORMIO.

An. Atque ego quoque inaudiui illam fabulam. Ge. Immo etiam dabo Quo magis credas: patruos interea inde huc

egreditur foras : Haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo : 880 Ait uterque tibi potcstatem eius adhibendae dari. 40

Denique ego sum missus, te ut requirerem atque adducerem. An. Quin ergo rape m6: quid cessas? Ge. Fecero. An. O mi Phormio, Vale. Pn. Vale, Antipho. bene, ita me di ament, factum: gaudeo.

Phormio

PARASITVS

Tantam fortunam de inprouiso esse hfs datam ! V 7

885 Summa eludendi occasiost mihi nunc senes

Et Phaedriae curam adimere argentariam, Ne quoiquam suorum aequaHum supplex siet. Nam idem hoc argentum, ita lit datumst, ingratiis s Ei datum erit : hoc qui cogam, re ipsa repperi. 890 Nunc gestus mihi uoltiisque est capiundus nouos.

Sed hinc concedam in angiportum hoc proxumum

Inde hisce ostendam me, libi erunt egressi foras.

Quo me adsimularam ire ad mercatum, non eo. 10

Demipho Chremes Phormio

SEKES , II PARASITVS

De. Dis magnas merito gratias habeo atque ago, V 8

895 Ouando euenere haec nobis, frater, prospere.