Iac • Br • Gronovi
PROLOGVS
Ouod omnibus bonum felix faustum siet: Fautores artium haud iniqui iiidices, Apud uos acturi siimus Latinam fabulam, Quam Cicero olim spectabat actam a Roscio, Opus Terenti, quae tam clara nomina Vobis nos commendare sane conuenit. Ouod dixi modo Latinam paene erraueram : Linguast Latina, res autem et sententiae Merae sunt Graecae, quas uertit Terentius. Vt enim quas fabulas uocamus Anglicas Eas saepe scriptor ingeniosus Gallicus Finxit, sic fere Latinos Graecis fontibus Haurire non pudebat quae facer6nt sua. Ouid refert igitur ad uos rem prodiicere Diu obsoletam, tum nc genuinam quidem, Vmbrae uetustioris umbram pallidam ? Quia diim labuntur anni plane eadem manent Humani semper generis studia et indoles Cupidines dolores gaudia et metus. Igitiir quod nos Latinc agemus pallio Graeco uestiti, imagost nostri saeculi ; Ornatus est antiquos, antiqua actio, Recentia ac nouo i'n libro sunt relicua.