Page:Phormio (Morgan 1894).djvu/26

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.

P • TERENTI • AFRI

PHORMIO

ACTVS I

Davos

SERVOS

35 Amicus summus meus et popularis Geta I i

Heri ad me uenit. erat ei de ratiuncula

lam pridem apud me relicuom pauxillulum

Nummorum : id ut conficerem. confeci : adfero.

Nam erflem filium eius duxisse aiidio 5

40 Vxorem: ei credo munus hoc conraditur.

Quam inique comparatumst, ei qui minus habent

Vt s^mper aliquid addant ditioribus !

Quod ille unciatim uix de demenso suo

Suom defrudans genium conpersit miser, lo

45 Id iila uniuorsum abrfpiet, haud existumans

Quanto labore partum. porro autem Geta

Ferietur alio munere, ubi era pepererit;

Porro autem alio, ubi erit puero natah's dies;

Vbi initiabunt. omnc hoc matcr auferet: 15

50 Puer causa erit mittundi. sed uideon Getam?