Page:Phormio (Morgan 1894).djvu/30

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.

6 TERENTI PHORMIO.

Memini relinqui me deo irato meo. 75 Coepi aduorsari primo: quid uerbis opust? 25

Scni fidelis dum sum, scapulas perdidi. Da. Venere in mentem mi istaec : namque inscitiast,

Aduorsum stimulum calces. Ge. Coepi eis omnia

Facere, obsequi quae uellent. Da. Scisti uti foro. 80 Ge. Noster mali nil quicquam primo ; hic Phaedria 30

Continuo quandam nactus est puellulam

Citharistriam, hanc amare coepit perdite.

Ea seruiebat lenoni inpurissumo,

Neque quod daretur quicquam ; id curarant patres. 85 Restabat ahud nil nisi oculos pascere, 35

Scctari, in ludum diicere et redducere.

Nos otiosi operam dabamus Phaedriae.

In quo haec discebat liido, exaduorsum iHco

Tonstrina erat quaedam : hic solebamus fere 90 Plcrumque eam opperiri, dum inde iret domum. 40

Interea dum sedemus ilh, interuenit

Adulescens quidam lacrumans. nos mirarier;

Rogamus quid sit. ' niimquam aeque ' inquit ' ac modo

Paupertas mihi onus ufsumst et miserum et graue. 95 Modo quandam uidi uirginem hic uiciniae 45

Miseram suam matrem lamentari mortuam.

Ea sita erat exaduorsum, neque ilH beniuolus

Neque notus neque cognatus extra unam aniculam

Quisquam aderat, qui adiutaret funus: miseritumst. 100 Virgo ipsa facie egregia.' quid uerbis opust? 50

Commorat omnis n6s. ibi continuo Antipho

' Voltisne eamus ufsere?' alius ' censeo :

Eamus: duc nos sodes.' imus, uenimus,

Videmus. uirgo pulchra, et quo magis diceres, 105 Nil aderat adiumcnti ad pulchritudinem : 55

Capillus passus, nudus pes, ipsa h6rrida,

Lacruma6, uestitus tiirpis: ut, ni ufs boni