22 TERENTI PHORMIO.
245 Communia esse haec, fieri posse, ut ne quid animo 15
sit nouom ; Quidquid praeter spem eueniat, omne id deputare esse in lucro. Ge. O Phaedria, incredibile[st] quantum erum ante eo sapientia. Meditata mihi sunt omnia mea incommoda, erus si
redierit : Molendumi-/ in pistrino, uapulandum, habendae compedes, 250 Opus ruri faciundum. horum nil quicquam accidet 20
animo nouom. Quidquid praeter spem eueniet, omne id deputabo
esse in lucro. Sed quid cessas hominem adire et blande in prin- cipio adloqui? De. Phaedriam mei fratris uideo fiHum mi ire obuiam. Ph. Mi patrue, salue. De. Salue ; sed ubist Antipho ? 255 Ph. Saluom uenire . . De. Credo ; hoc responde 25 mihi. Ph. Valet, hic est; sed satin omnia ex sententia? De. Vellem quidem. Ph. Ouid istuc est? De. Rogi- tas, Phaedria? Bonas me absente hic confecistis nuptias. Ph. Eho, an id suscenses niinc ilh? Ge. Artific^m probum ! 260 De. Egon ilU non suscenseam? ipsum gestio 30
Dari mi in conspectum, nunc sua culpa lit sciat Len^m patrem illum factum me essc acerrumum. Ph. Atqui nihil fecit, patrue, quod suscenseas. De. Ecce autem simiha omnia ! omnes congruont : 265 Vniim quom noris, omnis noris. Pll. Haud itast. 35
DE. Hic in noxiast, ille ad dzVendam caiisam adest;
Quom illest, hic praestost: tradunt operas mutuas. Ge. Probe horum facta inprudens depinxit senex.