30 TERENTl PHORMIO.
330 Ge. Qui istuc? Ph. Quia non rete accipitri tennitur neque miluo, Qui male faciunt nobis : illis qui nihil faciunt ten-
nitur, Quia enim in illis fructus est, in illis opera
luditur. Aliis aliunde est periclum, unde aliquid abradi'
potest : Mihi sciunt nil esse. dices ' ducent damnatum ^o domum ' : 335 Alere nolunt hominem edacem, et sapiunt mea
sententia, Pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere. Ge. Non pot<? satis pro merito ab illo tibi referri
gratia. Ph. Immo enim nemo satis pro merito gratiam regi refert. Tene asymbolum uenire unctum atque lautum e 25 bahneis, 340 Otiosum ab animo, quom ille et ciira et sumptu
absiimitur ! Dum tibi fit quod placeat, ille ringitur: tu rideas, Prior bibas, prior decumbas ; cena dubia ad- ponitur. Ge. Quid istuc uerbist? Ph. Vbi tu dubites quid sumas potissumum. Haec quom rationem ineas quam sint suauia et 30 quam cara sint, 345 Ea qui praebet, non tu hunc habeas plane prae-
sentem deum? Ge. Senex adest : uide quid agas : prima coitiost ac^r- ruma. Si eam sustinuerfs, postilla iam, ut lubet, ludas hcet.