l^
TERENTI PHORMIO.
Demipho Hegio Cratinvs Crito Phormio Geta
SENEX ADVOCATI III PARASITVS SERVOS
De. Enumquam quoiquam contumeliosius II 3
Audistis factam iniuriam, quam haec est mihi? o50 Adeste quaeso. Ge. Iratus est. Ph. Quin tu hoc
age: lam ego hunc agitabo. pro deum inmortaHum, Negat Phanium esse hanc sibi cognatam De- 5
mipho? Hanc Dcmipho negat esse cognatam? Ge. Negat. Ph. Neque eius patrem se scire qui fuerit? Ge. Negat. 355 De. Ipsum esse opinor de quo agebam : sequimini.
[Ph. Nec Stilphonem ipsum scire qui fuerit? Ge.
Negat.] Ph. Quia egens reHctast misera, ignoratur parens, 10
Neclegitur ipsa : uide auaritia quid facit. Ge. Si erum insimulabis maHtiae, male audies. 3G0 De. O audaciam ! etiam me ultro accusatum aduenit. Ph. Nam iam adulescenti nihil est quod suscenseam,
Si iHum minus norat; quippe homo iam grandior, 15 Pauper, quoi in operc uita erat, ruri.fere Se continebat; ibi agrum de nostro patre 365 Colendum habebat. saepe interea mihi senex
Narrabat se hunc neclegere cognatum suom : At quem uirum ! quem cgo uiderim in uita optu- 20 mum. Ge. Vidcas te, atque iUum [ut] ndrras ! Pll. I in malam crucem ! Nam ni cum esse existumassem, numquam tam grauis 370 Ob hanc inimicitias caperem in uostram famiHam,
Quam is aspernatur niinc tam inHberaHter.