38 TERENTI PHORMIO.
425 Aut quidem curn uxore hac ipsuni prohibebo
domo. Ge. Iratus est. Pll. Tu te idem mcHus feceris. De. Itan es paratus facere me aduorsum omnia, Sc
Infelix? Ph. Metuit hic nos, tam etsi sedulo Dissimulat. Ge. Bene habent tibi principia. Ph. Quin quod est 430 Ferundum fers? tuis dignum. factis feceris,
Vt amici inter nos simus. De. Egon tuam ex-
petam Amicitiam? aut te uisum aut auditum uelim? 85
Ph. Si concordabis cum illa, habebis quae tuam Senectiitem oblectet: respice aetatem tuam. 435 De. Te oblectet, tibi habe. Ph. Minue uero iram. De. Hoc age : Satis iam uerborumst: nisi tu properas mulierem Abdiicere, ego illam efciam. dixi, Phormio. 90
Ph. Si tu illam attigeris secus quam dignumst hberam, Dicam tibi inpingam grandem. dixi, Demipho. 440 Si quid opus fuerit, heus, domo me. Ge. In-
tellego.
Demipho Geta Hegio Cratinvs Crito
SENEX SERVOS ADVOCATI III
De. Ouanta me cura et sollicitudine adficit II 4
Gnatus, qui me et se hisce inpediuit niiptiis ! Neque mi in conspectum prodit, ut saltem sciam, Quid de ea re dicat quidue sit sententiae. 445 Abi, uise rcdieritne iam an non dum domum. s
Ge. Eo. — De. Videtis quo fn loco res haec siet :
Quid ago? dic, Hegio. He. Ego? Cratinum censeo, Si tibi uidetur. De. Dic, Cratine. Cr.. Mene uis?