Page:Phormio (Morgan 1894).djvu/80

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.

56

TERENTI PHORMIO.

Geta Demipho Chremes

SERVOS SENES II

Ego hominem callidiorem uidi neminem IV 2

Quam Phormionem. uenio ad hominem, ut dicerem Argentum opus esse et id quo pacto fieret. Vix dum dimidium dixeram, intellexerat :

595 Gaudebat, me laudabat, quaerebat senem. 5

Dis gratias agebat, tempus sibi dari, Vbi Phaedriae esse ostenderet nilo minus Amicum scse quam Antiphoni. hominem ad forum lussi opperiri : eo me esse adducturum senem.

GOO Sed eccum ipsum. quis est ulterior.? attat, Phaedriae 10

Patcr uenit. sed quid pertimui autem belua? An quia quos fallam pro uno duo sunt mi dati? Commodius esse opinor duphci spe utier. Petam hinc unde a primo instit/: is si dat, sat est;

G05 Si ab eo nil fiet, tum hunc adoriar hospitem. 15

Antipho Geta Chremes Demipho

ADVLESCENS SERVOS SENES II

An. Expecto quam mox recipiat ses6 Geta. IV 3

Sed patruom uideo cum patre astantcm. ei mihi, Quam timeo, aduentus huius quo inpellat patrem ! Ge. Adibo [hosce] : o salue, noster Chremes. Cll. Saluc, Geta. GIO Ge. Venire saluom uohjp cst. Cil. Crcdo. Ge. Quid 5 agitur? MuUa aduenienti, ut fit, noua hic? Cll. Compluria. Ge. Ita. de Antiphone audistin quae facta? Ch. (3mnia.