72
TERENTI PHORMIO.
ACTVS V
Demipho Geta senex servos
De. Nostrapte culpa facimus ut malis expediat esse, V 2 Dum nimium dici nos bonos studemus et benignos. Ita fiigias ne praeter casam, quod aiunt. nonne
id sat erat, Accipere ab illo iniuriam? etiam argentumst ultro obiectum, 770 Vt sit qui uiuat, dum aliud aliquid flagiti conficiat. s
Ge. Planissume. De. Eis nunc praemiumst, qui recta
praua faciunt. Ge. Verissume. De. Vt stultissume quidem illi rem
gesserimus. Ge. Modo ut hoc consilio possiet discedi, ut istam
ducat. De. Etiamne id dubiumst? Ge. Haud scio hercle, ut homost, an mutet animum. 775 De. Hem, mutet autem? Ge. Nescio ; uerum, si forte, lo dico. De. Ita faciam, ut fratcr censuit, ut uxorem eius huc adducam, Cum ista ut loquatur. tii, Geta, abi prae, nuntia hanc uenturam. — Ge. Argentum inuentumst Phacdriae ; de iurgio silctur; Prouisumst, ne in pracsdntia haec hinc abcat: quid nunc porro? 780 Quid fiet? in eodem luto hacsitas ; uorsuram solues, 15