Page:Q Horati Flacci Carminum librum quintum.djvu/3

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been validated.

DOCTIS viris Ioanni Powell, Ronaldo Knox (qui in apparatu critico praecipue elaboravit) Oxoniensibus, Allano Ramsay Cantabrigiensi maximae ct meritae grates sunt agendae; quorum nisi continua auxilio innixi essemus, nunquam profecto fieri potuisset ut haec libri quinti quae nunc prodit forma legentibus offerretur.

Aliis alia debentur. Nam cum scriptor ingeniosissimus Rudyardus Kipling utpote studiis Horatianis iam antea deditus duo carmina (primum videlicet, et sextum) latebris extracta non modo Anglice reddiderit verum et aliis quoque libellis inseruerit, agnoscitur comitas iterum ut appareant quae iam omnibus placuerunt permittentis.

Neque obliviscendum est eiusdem aut diligentia aut fortuna repertum esse et nobis benignissime donatum fragmentum illud quod undecunque profectum in extrema libri huius pagina legitur.

5