Page:Q Horati Flacci Carminum librum quintum.djvu/6

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been validated.

mus mus. Is in Badensi Grosspaniandrumpinacotheca asservatur, pluribus ille quidem locis saucius sed a librario Latinitatis ut videtur haud ignaro magna diligentia conscriptus; cui proximus accedit alter ille quem T littera notavimus, saeculo XIV scriptus, nunc post varias vices in Patavinorum Muscum illud Trentunosettembrense delatus; necnon eadem stirpe profectum esse iudicamus quem Cantabrigiae in Collegio de Cavendish asservatum bibliothccarius cuius est comitatis nobis inspiciendum tradidit. Hunc in apparatu critico W appellamus. Ita ex his codicibus una quasi familia componitur, quippe qui inter se plerumque consentiant; igitur quoties fit universorum consensus in apparatu nostro A littera notatus est. Fuit enim unus sine dubio codex a quo hi omnes originem traxerunt. Hoc quoque a ceteris codicibus familia illa differt, quod cum illi eis carminibus careant quae in Appendicem huius libri relegavirnus, hacc sola omnia in se continet. Verum cum magna sit codicum horum inter se similitudo, inest tamen ea diversitas quae P saltcm librum a ceteris seiungat; non quin illi quoque sui aliquid et proprii singillatim exhibeant; quippe W codicis scriptor, cum multa loca corrigere conetur, insolitae vel inter scribas rei metricae ignorantiae arguitur. Duo sunt praeterea codices qui dcteriores haberi possunt. Primus, qui m vocatur, in Monasterio S. Tryphosae apud Valladolidenses asservatus procul dubio a monacho conscriptus est; quas enim a ceteris variationes exhibet eae sunt quae monachorum consuetudinem et librorum usum prae se ferunt; quem codicem ne Orellius quidem inepexit. Alter incertum quibus fortunae vicissitudinibus in domum familiae illius Poshworthianae de Market Poshworth pervenit. Ipsi cum inapicere et cum aliis conferre vellemus insana domini suspicione et clausa aedium ianua prohibiti quae codicis sit condicio omnino

8