Page:Q Horati Flacci Carminum librum quintum.djvu/8

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been validated.

igno, tum malitiam! Melius erat ad merae dubitationis et ἀγνωσίας tenebras confugere, sicut feeit vir ille alioquin venerabilis Tomirotius, propter Latinitatis elegantiam Tullius alter a Patagonensibus suis merito appellatus; qui se post vitam his studiis deditam "neque caput rei neque caudam facere posse" autumavit. Verum et hic quoque dubitando si non improbitatis at stultitiae se coarguit. Ubi sunt istae tenebrae, ubi posterioris aevi indicia? Legat qui modo Latine sciat; totam rem luce clariorem esse confitebitur. Adeo nihil in his carminibus est, sive verba ipsa sive syntaxin sive metrum respexeris, quin ita curiosam illam Horati felicitatem redoleat ut ab ipso planissime scriptum esse videatur. Noli igitur, leetor benignissime, Spuria atque adventicia nobis ea videri existimare, quae in Appendicem relegavimus. Sunt haec eiusdem, cuius cetera, Flaccitatis; ideo tantum a ceteris seiunximus quia, cum uno codicum genere nee pluribus contineantur, neque commentatorum diligentiam neque poetarum Anglice reddentium perpolitam elegantiam provocaverunt.

10