Page:Raccoltaorcolle00stjgoog.djvu/386

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

DECRETUM.

Romani Pontifices, quibus præcipua demandata est cura de Christi gregis æterna procuranda salute, apertis Ecclesiæ thesauris, pene innumeras Indulgentias concesserunt ad spiritualem Christianoruin utilitatem, cum "Indulgentiarum usum Christiano populo maxime salutarem esse," Sacra Tridentina Synodus doceat. (Sess. xxv. in Decret. de Indulg.) Accidit tamen, et persæpe evenire solet, ut a fidelibus præfatæ Indulgentiæ non acquirantur ex eo quod vel earum concessiones, aut injunctæ conditiones adimplendæ onmino ignorantur, vel ex eo quod in nonnullis præsertim opusculis, aut impressis foliis, quæ per orbem absque hujus Sacræ Congregationis approbatione circumferuntur, ne quid de illis Indulgentiis dicatur, quæ apocriphæ quoque sunt et falsæ, nec singulæ nec integræ conditiones declarentur. Quamobrem opportunum et necessarium jamdudum S. Eidem Congregationi videbatur, ut preces ac pia opera ilia præcipue quibus ex generalibus Summorum Pontificum elargitionibus Indulgentiæ sunt annexæ ex suis germanis fontibus fideliter hausta et simul collecta, atque ordine digesta in vulgus ederentur. Quod quidem ad annum usque millesimum octogesimum quadragesimum quartum perfecit clar. me. Canonicus Telesphorus Galli hujus S. Congregationis consultor. Ne autem posteriores Indulgentiarum concessiones tum a felic. rec. Gregorio Papa XVI. a Pio IX. Pontifice Optimo Maximo, peractæ in præfata collectione deessent, ipsas Aloisius Prinzivalli Archipresbyter insignis Basilicæ S. Mariæ in Cosmedin de urbe, Secretariæ ejusdem Sacræ Congregationis substitutus, in decima secunda editione collectas, in hac urbe evulgavit, atque iterum ab eo ex Typographia Salvioniana novis generalibusque concessionibus locupletata in lucem emittitur.

Itaque Sacra hæc Congregatio Indulgentiis Sacrisque Reliquiis præposita non solum prædictum opus omnibus Christi fidelibus vivis atque defunctis maxime perutile fore probavit et ut authenticum recognovit, verum etiam monuit, ut si in quacunque ejusdem operis editione seu versione cujuscunque idiomatis tam intra quam extra