Page:The Meno of Plato (Anon, 1880).pdf/108

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
(SPECIMEN PAGE.)
39
FOR UNPREPARED TRANSLATION.
15

(b) Accepi tuas literas, quas legi libentissime plenissimas amoris, humanitatis, officii, diligentiae. His igitur respondebo: sic enim postulas. Recentissimas te meas literas habere ais, et scire vis tuas ego quas acceperim. Quaedam ab Appio conatituta rescidi. Stomachatur ille. Hoc idem est ac si medicus, cum aegrotus alii medico traditus sit, irasci velit ei medico, qui sibi successerit, si, quae ipse in curando constituerit, mutet ille.

Cicero, Epist.

DEBUERAS ABSTINUISSE, CAPER.

(c) Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras hircus, Bacche, tuis victima grata sacris.

Manriat, iii, 24.

FOENUM HABET IN CORNU.—DEVICE OF HANNIBAL.

21, Primis tenebris silentio mota castra; boves aliquanto ante signa acti. ubi ad radices montium viasque angustas ventum est, signum extemplo datur, ut accensis cornibus armenta in adversos concitentur montes. et metus ipse relucentis flammae ex capite, calorque, iam ad vivum ad imaque cornuum adveniens, velut stimulatos furore agebat boves. quo repente discursu, haud secus quam silvis montibusque accensis, omnia circum virgulta ardere:, capitumque irrita quassatio, excitans flammam, hominum passim discurrentium speciem praebebat. qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi