Page:The Works of John Locke - 1823 - vol 03.djvu/362

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
344
A new Method of a Common-Place-Book.

Hæretici.] "Nostrum igitur fuit, eligere et optare 12. meliora, ut ad vestram correctionem auditum haberemus, non in contentione et æmulatione et persecutionibus, sed mansuetè consolando, benevole hortando, leniter disputando, sicut scriptum est, servum autem Domini non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes. Nostrum ergo fuit velle has partes expetere: Dei est volentibus et petentibus donare quod bonum est. Illi in vos sæviant qui nesciunt cum quo labore verum inveniatur, et quam difficile caveantur errores. Illi in vos sæviant, qui nesciunt quam rarum et arduum sit carnalia phantasmata piæ mentis serenitate superare. Illi in vos sæviant, qui nesciunt cum quantà difficultate sanetur oculus interioris hominis, ut possit intueri solem suum. Illi in vos sæviant, qui nesciunt quibus suspiriis et gemitibus fiat, ut ex quantulacunque parte possit intelligi Deus. Postremo, illi in vos sæviant, qui nullo tali errore decepti sunt, quali vos deceptos vident. In catholicâ enim ecclesiâ, ut omittam sincerissimam sapientiam, ad cujus cognitionem pauci spirituales in hac vitâ perveniunt, ut eam ex minimâ quidem parte, quia homines sunt, sed tamen sine dubitatione, cognoscant: cæterum quippe turbam non intelligendi vivacitas, sed credendi simplicitas tutissimam facit." Augustinus, Tom. vi. col. 116. fol. Basiliæ 1542, contra Epist. Manichæi, quam vocant fundamenti.

"We were of opinion, that other methods. were to be made choice of, and that, to recover you from your errors, we ought not to persecute you with injuries and invectives, or any ill treatment, but endeavour to procure your attention, by soft words and exhortations, which would show the tenderness we