Jump to content

Respiting of Knighthood Act 1307

From Wikisource
Respiting of Knighthood Act 1307
the English Parliament
56445Respiting of Knighthood Act 1307the English Parliament

Anno primo EDWARDI II. Statutum de Militibus, made 1 EDWARDI II. Stat. 1. and Anno Dom. 1307.


Respiting of Knighthood Act 1307


Cotton MS. Claudius, D. 2.


2 Inst. 593. Causes to excuse a Man from undertaking Knighthood. Amended by St. 16 Car. 1. c. 20.

DOMINUS Rex concessit quod omnes qui Milites esse debent & non sunt & districti fuerint ad arma militaria suscipienda infra festum Nat' domini habeant respectum ad predicta arma militaria suscipienda usque in Octabas sancti Hillar' sine occasione & extunc distringantur nisi interim, &c. Item concessit quod si aliquis quesitus fuerit in Cancellaria eo quod districtus fuerit &c. & non habeat quadraginta libratas terre in feodo vel ad terminum vite sue & hoc velit verificare per patriam tunc discretis & legalibus Militibus de Comitatu ad predictam inquisitionem capiendam scribatur Et si per illam inquisitionem ita fuisse constiterit fiet ei remedium & cesset districtio Item si aliquis implacitatus fuerit de tota terra sua vel etiam de parte ejusdem ita quod residuum non sufficiat ad valentiam quadraginta librarum & hoc possit verificare tunc cesset districtio donec placitum illud terminetur Item si aliquis eorum teneatur in certis debitis atterminatis ad scaccarium ad certam summam inde capiend' per annum & residuum terrarum suarum ultra predictam summam valorem quadraginta librarum annuarum non excedat cesse districtio donec predictum debitum fuerit solutum & nullus distringatur ad arma militaria suscipienda antequam venerit ad etatem viginti & unius anni.


Cotton MS.


Item nullus ratione terre sue quam tenet in maneriis que nunc sunt in antiquo dominico corone tanquam sokemannus & que terra dabit tallagium quando dominica Regis talliantur distringatur ad arma militaria suscipienda Item de illis qui terras suas tenent in socagio de aliis maneris corone nullum facientibus servitium forinsecum scrutentur rotuli de Cancellaria de tempore predecessorum domini Regis & fiat secundum quod fieri consuevit.


Eodem modo fiat de clericis infra sacros existentibus laicum feodum tenentibus qui Milites esse deberent si laici fuissent Item nullus distringatur pro Burgagiis suis licet valorem quadraginta librarum attingant.


Item qui Milites esse debent & non sunt qui per modicum tempus terras tenuerunt. Et similiter qui nimiam senectutem vel defectum membrorum vel morbum incurabilem vel onus liberorum placitorum vel plurium allegant vel certas causas votivas pretendunt adeant ad Robertum de Tiptot & Antonium de Beke & coram eis finem faciant quibus est injunctum quod secundum discretionem eorum rationabiles fines admittant.


Note : this act is listed in the Chronological Table of Statutes as the Respiting of Knighthood Act



This work is in the public domain worldwide because it was created by a public body of the United Kingdom with Crown Status and commercially published before 1974.

See Crown copyright artistic works, Crown copyright non-artistic works and List of Public Bodies with Crown Status.

Public domainPublic domainfalsefalse