The History of the Royal Society of London/Part 2/Paper 4
LOngitudinis sive Differentiæ Meridianorum scientia est vel Nautica, vel Geographica.
Illa Navis aquæ innatantis; Hæc Vrbium, Insularum, Promontoriorum, &c. Globo terrestri adhærentium situm investigat.
In Navi, motu vario subinde translatâ; Observatio identidem est repetenda; at loci terreni, fixam perpetuò sedem obtinentis, positionem semel determinasse sufficit.
Maria, fluctibus ut plurimum agitata, subtilem Instrumentorum, præsertim Telescopii longioris tractationem minime permittunt.
Longitudinis Scientia Nautica vix unquam de Cælo expectanda: Geographica vero ab Eclipsibus Corporum cœlestium præcipuè petenda.
Eclipses sunt vel | Veteribus notæ, scil. Solis & Lunæ Satellitum Jovis, ante Tubi Optici usum incognitæ. |
(Missam fecimus Cl. Hugenii Lunulam Saturniam, Observatu difficiliorem.)
Illarum per multa retro sæcula Observationes; nè duo quidem loca quantum Meridianorum intercapidinem habeant, satis certò definitum esse Experimur: harum verò per pauculos annos adhibendâ diligenti versione; præcipuæ totius terrarum Orbis partes, quomodo ad se invicem sitæ sint, accuratius determinatum iri non desperamus.
Causæ, ob quas minùs in hoc negotio præstitêre Eclipses Luminarium.
Sunt. | 1. Communis utrisque, ipsarum Raritas | ||||
Propria | 2. Solari, Parallaxis Lunæ. | ||||
3. Lunari, Penumbra Terræ. |
Methodus Longitudinis, ex Eclipsibus vel aliis Phænomenis cœlestibus, indagandæ duplex est: Una, cum Tempore ad Meridianum Tabularum proprium supputato, Tempus alibi observatum; Altera, Tempora variis in locis observata, inter se comparat.
Cum Arti nauticæ prior illa unicè intersereviat, quæ Motus cœlestes accuratiùs multò, quam nobis sperandum videtur, cognitos supponit; ob Astronomicæ Imperfectionem, & Observationum marinarum Hallucinationem perpetuo ferè necessariam: supra pronunciavimus Longitudinis Scientiam nauticam vix unquam de Cœlo expectandam.
Methodus altera, Geographicæ perficiendæ idonea, cum non aliam ob causam prævium Calculum adhibeat, nisi ut eo moniti plures, eidem Phænomeno, in dissitis locis, observando simul invigilent; Periodorum atque Epocharum ἀκρίβειαν minime desiderat.
Satellites Jovis numero sunt quatuor, varia apud Authores Nomina sortiti; nos ex diversis, quæ a Jove obtinent Intervallis, 1. Intimum, 2. Penintimum, 3. Penextimum, 4. Extimum appellabimus.
Horum non nisi uniusmodi Φαινόμενον observandum proponimus; Immersionem nempè in Umbram Jovis sive ipsum Eclipεως initium.
Solam hanc Φάσιν seligimus, utpote in indivisibili ferè constitutam: Licet enim Luminis Languor atque Diminutio Moram aliquantulam trahere possit, omnimoda tamen Extinctio & Evanescentia (de qua unicè soliciti sumus) Momento quasi contingere deprehendetur.
Ante ☍ ☉ ♃ Satellites ad Occidentem, Disci Jovialis Respectu, in Deliquia incidunt; post Acronychia, ad Orientem.
Intimi & (nisi fortè rarissimè) penintimi Eclipεων tantum Occidentalium Initia nobis apparere possunt: duorum autem remotiorum multa etiam Orientalium Exordia conspicere licet.
Defectus Medicaeorum observatu faciliores reddant. I. Major Planetarum Claritas. 2. Motus ipsorum tardior. 3. Penumbra Jovis crassior. 4. Longius à Joviali Disco intervallum: ad Observationum ἀκριξείαν conducit. I. Motus Satellitum velocior. 2. Penumbra Jovis angustior.
Haec omnia nobiscum meditati, subductâ benè singulorum Ratione, Satellitum intimum & penextimum ad Rem nostram prae caeteris accommodatos; atque adeo, cum satis frequentes sint ipsorum Eclipses, solos adhibendos esse judicamus.
Extimum omninò negligimus, utpotè minimum omnium & obscurissimum; praesertim verò quod tantâ nonnunquam sit Latitudine praeditus, ut Umbra Jovis ipsum Aphelium neutiquam attingat.
Penintimus autem nullâ gaudet ex suprà recensitis Praerogativâ, quae alterutri saltem eorum; quos jam praetulimus, potiori Jure non debeatur.
Maxima Satellitum in Umbra incidentium à Limbo Disci Jovialis Distantia, unâ aut alterâ, post priorem Solis & Jovis Quadraturam, Hebdomadâ contingit.
Estque ea penextimi Sesquidiametro Jovis ferè aequalis: Intimi verò Semidiametro ejusdem non multò major, sextâ ante memoratam Quadraturam Hebdomadâ. Penextimus Umbram ingrediens Diametro Jovis à Disco abest: Augendâ indè usque ad maximam Distantiâ, Incremento non uniformi, sed continuè decrescente.
Hinc iisdem reciprocè passibus (Decremento sc. sensim increscente) diminuitur istiusmodi Intervallum, ad bimestre usque Tempus à dictâ Quadraturâ elapsum, quando iterum Diametro Joviali aequatur.
Posteà autem usque ad ipsa Acronychia, penextimus Umbram subiturus, aequabili ferè Gradu (singulis nempe Hebdomadis Quadrante Diametri) promotus, ad Limbum Jovs accedit. Intimi, pro diverso Jovis ad Solem Situ, Distantia eâdem planè ratione variatur: ejus enim, quam ubique obtinet, penextimus, Trienti fere perpetuo est aequalis.
Mense circiter post Jovem Soli oppositum, penextimus (Intimi post ☍ ☉ ♃, Immersiones observari non posse supra innuimus) simulac Corporis Jovialis Limbum orientalem transierit, occidentalem Umbra continuo intrabit.
Inde augetur paulatim penextimi evanescentis Distantia, donec unâ aut alterâ ante posteriorem Quadraturam Hebdomadâ, maxima evadat; quando à Disci Jovialis Margine Semidiametro ejusdem removetur.
Postquam autem hucusque diminutâ sensim Velocitate, Umbra Jovis ab ipsius Disco recessit: hinc, Motu continuè accelerato, ad eundem redit.
Per bimestre ante & post Jovis cum Sole Conjunctionem Spatium, in Locis Longitudine multum differentibus, eadem Eclipsis apparere nequit: adeoque tunc Temporis Observationes instituere non est Operæ Pretium.
Quæ cum ita sint, Tempus quadrimestre, à Sextili priori usque ad ipsa ferè Acronychia numerandum, utrique Satelliti observando erit unice opportunum: Penextimi autem soli, insuper trimestre, ab altero post Oppositionem mense ad Sextilem posteriorem.
Intra tempora jam definita, octoginta circiter utriusque simul Satellitis sient Eclipses; penextimi sc. fere triginta, intimi autem quinquaginta.
Has cum non ubivis terrarum, sed aliæ aliis in locis sint conspiciendæ, in sex Classes digeremus.
1. In Europâ & Africa. | Eclipses servandas comprehendet. | |
2. In Asiâ. | ||
3. In Americâ. | ||
4. In Europa Africa & Asia. | ||
5. In Europa Africa & America. | ||
6. In Asia Orient. & America Occident. |
Non opus est fortè ut moneamus in Insulis
Oceani | Æthiopici | observandam esse classem | 4am. | |||
Atlantici | 5am. | |||||
Pacifici | 6am. |
Calculus Eclipsium à nobis exhibendus in ipso fortasse Loco ad quem instituitur, plus Horâ integrâ nonnunquam à vero observabit, ob variam sc. in Satellitum motu ἀνομαλίαν, ab Excentricitate (ut verisimile est) & propriarum ipsis Orbitarum ad Jovis Orbitam Inclinatione oriundam.
Alibi autem terrarum multo minus Calculo fidendum, propter incertam insuper in plerisque Locis Meridianorum Differentiam; quæ tamen ut fiat, Reductio Temporis aliqua utcunque adhibenda est.
Longam itaque futuram sæpiuscule Eclipsium barum Expectationem præmonemus, assiduamque interim Attentionem, nec (ob καιρὸν admodum ὀξὺν) unquam fere interruptam, esse continuandam: primum enim, quum Visu assequi possumus Luminis Diminutionem, brevissimâ (præsertim in intimo) interpositâ Morulâ mox insequitur perfecta ejus Extinctio.
Molestum autem in observando Tædium, summa Τηρήσεων ἀκριζεία, abunde compensabit, idemque plurimum minuit, Sociorum mutuas operas tradentium, ubi suppetit Preæsentia.
Ad momenta temporis accuratissime notanda (quod in hujusmodi Observationibus est Palmarium) perutile erit Horologium Oscillatorium, ab ingeniosissimo & candidissimo Hugenio feliciter excogitatum.
APPENDIX.
LOngitudinis scientiam Nauticam vix unquam de Cælo expectandam, suprà asseruimus; siqua tamen ejusmodi aliquando futura est, non aliud Fundamentum, quam Lunarium Motuum præcisam Cognitionem, habitura videtur. Horum autem Restitutionem à Parallaxi inchoandam, solertissime monuit Keplerus. Parallaxeως verò indagandæ, & à Lunæ latitudine (cui semper ferè complicatur) distinguendæ optima (si non sola) Methodus est, quæ in Regionibus longe dissitis & sub eodem Meridiano positis, Altitudinum Lunæ meridianarum, per sigulas Orbitæ Partes simul observatarum serie innititur: inde enim, Polorum Elevatione solum præcognita, certissima innotescit Globi Lunaris à Terrestri Distantia. Proponimus itaque nos Africæ Promontorium Cap. Bonæ Spei, vel in Oceano Atlantico Sanctæ Helenæ Insulam, cumlocis in Europâ iis respondentibus, Satellitum Ope, ut docuimus, determinandis, in quibus istiusmodi Observationes commodissimè instituantur.