The Homilies of the Anglo-Saxon Church/Præfatio
INCIPIT PRÆFATIO HUJUS LIBRI.
IN NOMINE DOMINI.
Ego Ælfricus, alumnus Adelwoldi, benevoli et venerabilis Presulis, salutem exopto Domno Archiepiscopo Sigerico in Domino. Licet temere vel presumptuose, tamen transtulimus hunc codicem ex libris Latinorum, scilicet Sancte Scripture in nostram consuetam sermocinationem, ob ædificationem simplicium, qui hanc norunt tantummodo locutionem, sive legendo sive audiendo; ideoque nec obscura posuimus verba, sed simplicem Anglicam, quo facilius possit ad cor pervenire legentium vel audientium, ad utilitatem animarum suarum, quia alia lingua nesciunt erudiri, quam in qua nati sunt. Nec ubique transtulimus verbum ex verbo, sed sensum ex sensu, cavendo tamen diligentissime deceptivos errores, ne inveniremur aliqua hæresi seducti seu fallacia fuscati. Hos namque auctores in hac explanatione sumus sequuti, videlicet Augustinum Hipponensem, Hieronimum, Bedam, Gregorium, Smaragdum, et aliquando Haymonem; horum denique auctoritas ab omnibus catholicis libentissime suscipitur. Nec solum Evangeliorum tractatus in isto libello exposuimus, verum etiam Sanctorum passiones vel vitas, ad utilitatem idiotarum istius gentis. Quadraginta sententias in isto libro posuimus, credentes hoc sufficere posse per annum fidelibus, si integre eis a ministris Dei recitentur in ecclesia. Alterum vero librum modo dictando habemus in manibus, qui illos tractatus vel passiones continet quos iste omisit; nec tamen omnia Evangelia tangimus per circulum anni, sed illa tantummodo quibus speramus sufficere posse simplicibus ad animarum emendationem, quia seculares omnia nequeunt capere, quamvis ex ore doctorum audiant. Duos libros in ista translatione facimus, persuadentes ut legatur unus per annum in ecclesia Dei, et alter anno sequenti, ut non fiat tedium auscultantibus; tamen damus licentiam, si alicui melius placet, ad unum librum ambos ordinare. Ergo si alicui displicit, primum in interpretatione, quod non semper verbum ex verbo, aut quod breviorem explicationem quam tractatus auctorum habent, sive quod non per ordinem ecclesiastici ritus omnia Evangelia tractando percurrimus; condat sibi altiore interpretatione librum, quomodo intellectui ejus placet: tantum obsecro, ne pervertat nostram interpretationem, quam speramus ex Dei gratia, non causa jactantiæ, nos studiose secuti valuimus interpretari. Precor modo obnixe almitatem tuam, mitissime Pater Sigerice, ut digneris corrigere per tuam industriam, si aliquos nevos malignæ hæresis, aut nebulosæ fallaciæ in nostra interpretatione repperies: et adscribatur dehinc hic codicillus tuæ auctoritati, non utilitati nostræ despicabilis personæ. Vale in Deo Omnipotenti jugiter. Amen.