Jump to content

The Life of Sir Thomas More/Appendix 20

From Wikisource

No. XX.

Epistola de Morte D. Thomæ Mori et Episcopi Roffensis insignium Virorum in Anglia.

Courinus Nucerinus[1] Phil. Mont. S.D.

Quoniam juxta Pythagoræ sententiam oportet omnia esse communia, recte collegit Euripides et dolores inter amicos oportere communes esse. Accipies agitur, Vir amicissime, ab amico minime læta, sed omni lachrymarum genere bonis omnibus deploranda: quanquam arbitror famam istuc jamdudum omnia pertulisse priusquam ad nos, de morte quorundam apud Anglos insignium virorum, sed præcipue Thomæ Mori, dum viveret, ejus Regni Baronis inclyti, ac supremi judicis quem illi Cancellarium appellant: qua dignitate non est apud eam gentem alia major excepto Rege, eoque, quum prodit, aureum sceptrum imposita corona Cæsarea gestatur ad unum latus, ad alterum liber. Quæ vero sum narraturus partim e schedis Gallice scriptis quæ hic circumferuntur desumpsi, partim e rumoribus. Nam nihil horum vidi. Sed priusquam aggrediar, paucis describam Londoniensis urbis situm. Civitas in latum angusta ad Thamysim flumen sic in longum porrecta est, ut videatur non posse desinere, unde et nomen videtur inditum: siquidem apud Flandros loca mari vicina Dunen appellant. Indidem dictum videtur Galliarum Lugdunum, quasi dicas longas ripas. Ad orientem in extremo habet arcem bene munitam qua reges interdum utuntur, vulgus Turrim appellat. Sed in eadem servari solent viri nobiles, aut alias dignitate quapiam præminentes, qui videntur aliquid adversus Regiam Majestatem deliquisse. In altero extremo ad occasum insigne Monasterium est Benedictinorum, vulgus appellat Westmonasterium: et huic proximum Regis Palatium structuræ veteris sed quo nunc Reges parum delectantur. Palatio adjuncta est Domus spaciosissima nullis fulta columnis, in qua sedent Judices. Utrumque ædificium flumini imminet ut hinc illinc cymba vehi possint. In hac arce Thomas Morus posteaquam multis mensibus fuisset captivus, Calend. Julijs, anno Domini MDxxxv, productus est ad modo dictam Curiam, capitis causam dicturus apud tribunal Judicum a Rege delegatorum, Ibat reus baculo innixus tam longam viam, corpore gravi ægrotatione in carcere debilitato, nihil tamen perturbationis vultu præ se ferens. Primum recitati sunt articuli crimiuum quæ illi objiciebantur. Mox Cancellarius qui Moro successit, ac Dux Nortfolcij[2] hunc in modum reum appellarunt. 'En vides, Magister More, sic appellant mediocri dignitate præditos, te graviter deliquisse in Regiam Majestatem. Attamen speramus te, si modo resipiscas et abjures istam obstinatam opinionem in qua hactenus tam procaciter perstitisti, Veniam a Regis clementia consequuturum.' Ad hæc Morus. 'Domini mei, ego summo cordis affectu ago vobis gratias pro ista vestra amica erga me voluntate: tantum illud oro Deum omnipotentem, confirmare dignetur me in hac qua nunc sum sententia, ut in ea perseverem usque ad mortem. Cæterum quum reputo quam prolixi quamque graves articuli sunt quibus oneror, vereor ne mihi nec ingenium suppetat nec memoria, nec oratio quæ sufficiat ad respondendum omnibus, præsertim quum in carcere tam diu fuerim detentus in quo gravi ægrotatione contraxi corporis debilitatem, quæ me nunc etiam habet.' Tum jussu Judicum allata est sella in qua sederet. Ubi consedisset, prosequutus est institutum sermonem hunc in modum. 'Quod ad primum attinet articulum, qui conatur ostendere meam in Regem malevolentiam in negocio posterioris matrimonij, confiteor ingenue me semper restitisse illius serenissimæ Majestati. Nec est animus super hoc negocio quicquam aliud dicere quam quod hactenus semper dixi, ad hoc urgente me conscientia: per quam ut non debebam, ita nec volebam principem meum celare veritatem. Nec hic est ulla proditio quæ intenditur, quin potius ni id fecissem, præsertim in re tanti momenti unde pendebat mea sententia et Principis honos et regni tranquillitas, tum vere fuissem, quod nunc objicitur, malevolus, perfidus ac proditor. Ob hoc delictum, (si modo delictum appellandum est), gravissimas dedi poenas, exutus omnibus facultatibus meis, ac perpetuo addictus carceri in quo menses jam quindecim totos fui detentus. Sed, his omissis, tantum ad ea respondebo quæ sunt hujus negocij præcipua.'

'Quod objicitur me incurrisse in pœnam violatæ constitutionis quæ proximo concilio prodita est, me jam in carcere agente, quasi malitioso animo perfidiose ac proditorie Regiæ Majestati detraxerim famam, honorem ac dignitatem, quæ illi per dictam constitutionem erat tributa, videlicet quod ibi declaratur sub Jesu Christo supremum Caput Ecclesiæ Anglicanæ in primis respondebo ad hoc quod mihi objicitur, quod Domino Secretario Regis ac venerabili Majestatis illius consilio, rogatus quæ mea esset de hoc edicto sententia, nihil aliud voluerim respondere quam me jam mundo mortuum esse, nec istiusmodi negocijs amplius sollicitari, sed tantum meditari in passione Domini nostri Jesu Christi. Dico me per istam vestram constitutionem ob hoc silentium non posse damnari capitis, eo quod nec vestrum edictum, nec ullæ Leges mundi possunt quenquam ob silentium addicere morti, sed tantum ob dictum aut perpetratum facinus. De occultis enim solus judicat Deus.' Ad hæc respondit Procurator Regius interpellans; 'At tale silentium, inquit, evidens argumentum est animi male sentientis de jam dicta constitutione. Nam omnis subditus sincerus ac fidelis Regiæ Majestati, si de dicta constitutione interrogetur, tenetur et obligatur citra omnem dissimulationem respondere categorice: Regium edictum esse bonum, justum ac sanctum.' Ad quæ Morus. Si verum est quod habetur in Legibus, eum qui tacet videri consentire, meum silentium confirmavit potius vestram constitutionem quam improbavit. Jam quod dicis omnem subditum fidelem obligari ut respondeat categorice si interrogetur, &c. Respondeo bonæ fidei subditum magis obligatum esse Deo conscientiæ et animæ suæ quam ulli alij rei in hoc mundo, maxime si talis conscientia, qualis est mea, nihil offendiculi, nihil seditionis pariat domino suo. Nam illud pro certo vobis affirmo, quod nulli mortalium unquam detexerim hac in re conscientiam meam.'

'Venio nunc ad secundum accusationis caput, quo arguor contra dictam constitutionem molitus ac machinatus fuisse, eo quod ad Roffensem scripserim octo paria epistolarum quibus illum animarim adversus istud edictum. Equidem vehementer optarim eas epistolas hic proferri ac recitari, quæ me vel convincerent vel liberarent. Cæterum quando illæ, quemadmodum prædicatis, per Episcopum exustæ sunt, ipse non gravabor recitare sententiam earum. In earum quibusdam agebatur de nostris privatis negocijs pro vetere nostra amicitia ac familiaritate. In una quadam continebatur responsum ad Episcopi literas quibus scire cupiebat quid et quo pacto respondissem de ista constitutione. Ad id nihil aliud rescripsi, nisi me jam meam composuisse conscientiam ipse componeret suam. Animæ meæ periculo, ac teste Deo vobis assevero nihil, aliud in illis literis a me scriptum fuisse. Harum igitur causa non possum per vestram constitutionem addici morti.'

'Superest tertius articulus qui intendit quod quum de vestra constitutione examinarer, dixerim eam esse similem gladio utrinque secanti, propterea quod si quis vellet eam servare perderet animam, si contradiceret perderet corpus. Idem, quoniam, ut dicitis, respondit Episcopus Roffensis, perspicuum esse inter nos fuisse conspirationem. Ad hæc respondeo, me nunquam fuisse loquutum nisi conditionaliter: sic videlicet, si tale esset edictum qualis est gladius utrinque incidens, quo pacto posset quis evitare quin in alterum incideret periculum. Hæc mea fuit oratio. Quomodo responderit Episcopus, nescio. Si illius oratio cum mea congruebat id nequaquam accidit ex conspiratione, sed potius ex ingeniorum ac doctrinæ similitudine. Breviter illud pro certo habetote, me nunquam quicquam malitiose fuisse loquutum adversus vestram constitutionem: at fieri potuit ut ad benignam Regis clementiam aliquid malitiose fuerit delatum.'

Post hæc vocati sunt per quendam ex ostiarijs duodccim viri, juxta gentis illius consuetudinem quibus traditi sunt articuli ut super illis consultarent, ac post consultationem judicarent ac pronunciarent utrum Thomas Morus malitiose obstitisset prædictæ constitutioni Regis an non. Qui quum per horæ quartam partem secessissent reversi sunt ad principes ac judices delegatos, ac pronunciarunt Killim[3], hoc est dignus est morte. Ac mox per D. Cancellarium lata est sententia juxta tenorem novæ constitutionis. His ita peractis, Thomas Morus hunc in modum orsus est loqui. 'Age, quando sum condemnatus, quo jure Deus novit, ad exonerandam conscientiam volo liberius eloqui quod sentio de vestra constitutione. Primum illud dico me septem annis intendisse animum studiumque meum in istam causam, verum hactenus in nullo Doctorum ab Ecclesia probatorum reperi scriptum quod Laicus, aut, ut vocant, Secularis, possit aut debeat esse Caput Status Spiritualis aut ecclesiastici.' Hic Cancellarius interrumpens Mori sermonem, Demine More, inquit itane tu vis haberi sapientior, melioris que conscientiæ omnibus Episcopis, tota nobilitate, toto denique regno? Ad quæ Morus, Domine, inquit, Cancellarie, pro uno Episcopo quem habes tuæ opinionis, ego sanctos et orthodoxos viros habeo centum mecum sentientes, et pro unico vestro concilio, quod quale sit DEUS novit, pro me habeo omnia Concilia generalia annis abhinc mille celebrata: et pro uno regno habeo Franciam cæteraque orbis christiani regna omnia.' Hic Dux Nortfolcij[4] interpallans: 'Nunc More, inquit, perspicue liquet tua malevolentia.' Ad que Morus, 'Milordt, (sic Angli compellant insigni dignitate præstantes,) ut hoc loquar non incitat malevolentia, sed cogit necessitas ad exonerandam conscientiam meam, teste Deo qui solus scrutatur corda hominum. Præterea dico et illud, constitutionem vestram esse perperam factam, eo quod vos professi estis et jurejurando vosmet ipsos obstrinxistis nihil unquam molituros adversus sanctam Ecclesiam quæ per universam ditionem Christianam unica est integra et individua, neque vos soli ullam habetis autoritatem citra aliorum Christianorum consensum condendi legem, aut instituendi concilium adversus unionem et concordiam Christianitatis. Nec me fugit quam ob rem a vobis condemnatus sim, videlicet, ob id, quod nunquam voluerim assentire in negocio novi matrimonij Regis. Confido autem de divina bonitate ac misericordia fore ut quemadmodum olim Paulus Stephanum persecutus est usque ad mortem, et tamen ijsdem nunc unanimes sunt in cœlo, ita nos qui nunc discordes sumus in hoc mundo, in futuro seculo pariter simus concordes et perfecta charitate unanimes. Hac spe fretus pecor Deum ut vos servet una cum Rege, eique dare dignetur bonos consultores.' His ita peractis, Thomas Morus reductus est in Turrim. Hic obiter accidit spectaculum ipsa condemnatione miserabilius. Margareta filiarum Mori natu maxima, mulier præter eximiam formæ venustatem cum sumina dignitate conjunctam, judicio, ingenio, moribus et eruditione Patris simillima, per mediam populi turbam, perque Satellitum arma semet injecit et ad parentem penetravit. Quum et mulier esset, et natura cum primis verecunda, tamen et metum et pudorem omnem excusserat impotens animi dolor, cum audisset Patrem in Curia morti addictum esse. Hoc accidit priusquam Morus arcis portam ingrederetur. Ibi in charissimi Parentis collum irruens arctissimo complexu aliquandiu tenuit eum. Cæterum ne verbum quidem interim potuit proloqui. Cura, inquit tragicus, leves loquuntur, ingentes stupent. Movit stipatores, tametsi duros, hoc spectaculum. Horum itaque permissu Morus his verbis consolatus est filiam. 'Margareta, patienter feras, nec te discrucies amplius. Sic est voluntas Dei. Jampridem nosti secreta cordis mei.' Simulque dedit osculum ex consuetudine gentis si quem dimittunt. At illa cum digressa esset ad decem vel duodecim passus, denuo recurrit, et amplexa parentem rursus inhæsit collo illius, sed elinguis præ doleris magnitudine. Cui pater nihil loquutus est, tantum erumpebant lachrymæ, vultu tamen a constantia nihil dimoto. Nec aliud supremis verbis mandavit quam ut Deum pro anima Patris deprecaretur. Ad hoc pietatis certamen plurimis e populari turba lachrymæ excidere. Erant et inter satellites, ferum et immite genus hominum, qui lachrymas tenere non potuerunt. Nec mirum, quum pietatis affectus adeo valida res sit, ut immitissimas etiam feras moveat. Hic apud se quisque reputet quam valido ariete tum pulsatum sit Thomæ Mori pectus. Erat enim erga suos omnes Φιλοστοργιος ut non alius magis: sed eam filiam ut erat eximijs prædita dotibus, ita diligebat impensius. Morum fortiter excepisse sententiam mortis, aut etiam carnificis securim, minus admirandum existimo quam pietatem erga suos potuisse vincere. Nihil enim addubito quin hic doloris gladius crudelius vulneravit Mori præcordia quam illa carnificis securis quæ collum amputavit.

Die Mercurij sequente, hoc est septimo die Julij, productus est in planiciem quæ est ante arcem. Mos est illic ut afficiendi supplicio de ponte plebem alloquantur. At Morus paucissimis verbis est usus, tantum orans qui aderant ut pro ipso Deum orarent in hoc mundo, se vicissim in altero mundo precaturum pro ipsis. Mox hortabatur atque instanter rogabat, orarent Deum pro Rege ut illi dignaretur impertire bonum consilium, contestans se mori fidelem ac bonum Regis ministrum, ac Dei inprimis. Hæc loquutus prompte constantique vultu flexis genibus cervicem posuit securim excepturus, non sine gravi multorum gemitu. Erat enim bonis omnibus charissimus.

Quæ hactenus narravi fere continebantur in scheda apud Parisios jectata, ac per manus hominum volitante; quisquis autem scripsit, videtur actis interfuisse. Quæ deinceps referam, partim ex amicorum literis, partim e rumoribus accepi. Paucis ante diebus, hoc est xv Cal. Julias, Joannes Fischerus Episcopus Roffensis qui tum vitæ sanctimonia atque austeritate, tum administrandis sacramentis, tum assiduitate docendi voce simul et scriptis, denique mira liberalitate in egenos, benignitate in studiosos, verum agebat Episcopum, ex arce dicta in qua captivus tenebatur productus est, et ad Curiam, quæ ut ante dixi Westmonasterio proxima est, frequenti satellitum armatorum stipatu perductus est, partim navigio, partim equo, ob corpusculi debilitatem quam præter ætatem auxerat carceris incommoditas, licet ipse valetudinem suam semper et jejunijs et vigilijs et studijs et laboribus ac lachrymis vehementur attenuasset. Ille vero tametsi non ignoraret ejus cognitionis exitum, nihil tamen perturbatus est, sed placido ac prope etiam ad hilaritatem composito vultu ad tribunal evocantibus paruit. Ibi juxta morem ejus regionis quem antea descripsi, sententia capitali damnatus est, supplicium daturus simulatque Regi visum esset. Hoc adjectum suspicor, si forte spe veniæ ac supplicij metu posset a sententia deduci. Mortis genus erat et foedum et horribile, quo tamen fuerant affecti Cartusiani aliquot, quos aiunt fuisse quindecim, quod ut credam vix possum adduci. Cartusianis adjunctus est Reginaldus monachus Brigittensis, vir angelico vultu, et angelico spiritu, sanique judicij; quod ex illius colloquio comperi, quum in comitatu Cardinalis Campegij versarer in Anglia. Nam Cartusianorum novi neminem. Aiunt ex his quosdam fuisse per viam tractos, dein suspensos laqueo, ac spirantibus etiamnum execta intestina: quosdam etiam exustos igni, sed omnium incredibilem fuisse constantiam. Solet rumor rebus tristibus aliquid addere. At si hic verus est, videtur hoc esse consilium eorum qui regio obsecundant animo, ut immanitate suppliciorum cæteros absterreant. Nam facile divinabant institutum plurimis improbatum iri, præsertim Ecclesiasticis, et religionis studio deditis. Sed ad Roffensem Episcopum redeo. Is, accepta tam horrendæ mortis sententia, quum satellitibus stipatus reduceretur in arcem, ut ad Ostium ventum est, versus ad satellites hilari placidoque vultu, plurimam, inquit, optimi viri, vobis habeo gratiam pro officio quo me euntem et redeuntem deduxistis. Dixisses hominem ex hilari suavique redire convivio, adeo et color erat jucundior, et ipse toto corporis gestu, quatenus per gravitatem licuit, lætitiam quandam præ se ferebat, ut nemini non esset perspicuum sanctissimum virum, ceu jam portui vicinum, toto pectore ad illam beatam tranquillitatem aspirare. Nec diu dilata est mors. Ad decimum Cal. Julij productus in Planiciem, quam Angli vulgo dicunt Turris-collem, vultu non solum constanti, verumetiam alacri, paucis alloquutus est populum. Primum Regi Regnoque bene precatus est. Mox ardenti magis quam prolixa precatione seipsum Dei misericordiæ commendavit, simulque procumbens in genua, gracili et exhausta cervice securim excepit. Neque enim apud Anglos carnifices gladio cervicem incidunt, sed damnato in truncum ad id apparatum inclinanti securi caput amputant. Quanto cum animi dolore viderint hoc spectaculum quibus religio pietasque cordi est, et qui Christi spiritum in pastore operantem experti fuerant, facile quivis ex sese poterit æstimare. Cæterum quod mitiore poena affectus est, quam minabatur Judicum sententia, sunt qui in causa fuisse putent, quod metuerint ne senex et exhausto corpusculo, si per viam tam longam rheda traheave tractus fuisset, sponte expiraret. Ego suspicor ob hoc mortis genus atrocius denunciatum, ut immanitate supplicij territus mutaret sententiam. Nec de sunt qui prædicant ob hoc ipsum acceleratam mortem, quod Ro: Pontifex Paulus tertius Episcopum Roffensem ob insignem doctrinam ac pietatem in Cardinalium ordinem elegisset. Ex amicorum literis cognovi in Germania inferiore sparsum rumorem quum Episcopi Roffensis caput esset in ponte Londoniensi de more expositum, non solum non emarcuisse verumetiam magis effloruisse, vivoque factum similius, ut multi crederent fore ut etiam loqui inciperet: quod in quibusdam martyribus factum legimus. Ea res, seu fama quum vulgo increbuisset, sublatum est atque abditum: Populus enim credulus'sæpe levi quapiam occasione turbas ingentes excitat. At veriti ne idem eveniret in capite mori, priusquam exponeretur, aqua ferventi decoctum est, quo plus haberet horroris. Hæc aliaque multa his similia perscribunture Flandria Britannis viciniore; penes alios sit fides. Utinam huc pervenissent acta Roffensis, quemadmodum Acta Mori pervenerunt. Ex Mori responsis facile liquet illum destinasse mori citius quam suæ sententiæ canere palinodiam. Quo animo videntur omnes fuisse qui ante Morum extincti sunt. Morum ac Roffensem et illud movit opinor, quod qui bene natos, laute educatos, in honore habitos in carcere detinet, non dat vitam, sed longiorem et acerbiorem mortem. Ego si Regi fuissem in consilio, pro mea stultitia conatus fuissem illi persuadere, ut pro sua solita clementia cæterisque virtutibus, per quas nomen ipsius hactenus erat apud omnes nationes gratiosum et amabile, ab illis Britanniæ luminibus totique; orbi notis abstineret, aut certe poena mitiore contentus esset. Rursus, si qui perierunt me adhibuissent in consilium, suasissem ne se irruenti procellæ palam opponerent. Violenta res ira regum, cui si incommode resistas, graviores excitat tumultus. Equi feroces quemadmodum et tonitrua non vi sed popysmate leniuntur. Et nautæ non pugnant adversus impotentem tempestatem, sed vel quiete vel obliquis cursibus utentes expectant cælum commodius. Multis rebus medetur tempus, quas nulla vi possis emendare. Res humanæ semper quidem fluctuant, sed quoties incidit insignis aut fatalis rerum mutatio, multi periclitantur qui non cedunt turbini. Veluti quum Julius Cæsar aperiret januam tyrannidi, et Triumviri junctis copijs Imperium Orbis occuparent, laudatissimi quique viri perierunt, quorum erat et M. Tullius. Qui monarchis serviunt ijs quædam dissimulanda sunt, ut si non queant obtinere quod judicaverunt optimum, saltem aliqua ex parte moderentur principum affectus. Dixerit aliquis pro veritate mortem oppetendam. At non pro quavis veritate. Si tyrannus jubeat, aut abjura Christum, aut pone cervicem: ponenda cervix. Sed aliud est filere, aliud abjurare. Si fas est te dissimulare Christianum citra grave scandalum, multo magis licuisset hic esse tacitum. Sed inepte facio qui de rebus tam arduis disputem, qui nunquam interfuerim monarcharum consilijs. Itaque de tota causa judicium alijs relinquo. Illud satis constat eos viros si quid peccarint, nulla in Regem malevolentia peccasse, sed simplici synceraque conscientia errasse. Hoc sibi penitus persuaserant, hoc medullis infixum habebant sanctum, pium, Regi honorificum, Regno salutare esse quod tuebantur. Argumento est quod nullus illorum affectarit Regnum, aut alteri asserere conatus sit, nec ullam molitus sit seditionem, aut ullas contraxerit copias, ac ne verbum quidem excidit odium conspirationemve resipiens. Silere cupiebant si licuisset, sed patienter ac placide mortem exceperunt, nihil aliud quam Regi Regnoque bene precantes. At in atrocibus etiam criminibus magnam culpæ partem excusat simplex ac pura conscientia, animusque non lædendi, sed bene merendi cupidus. Tum apud efferas etiam nationes frequenter eximiæ virtuti, præstantique doctrinæ honos est habitus. Platoni apud Aeginetas juxta civitatis constitutionem, capite plectendo, profuit Philosophi cognomen. Diogenes impune penetravit in castra Philippi regis Macedonum ad quem pro exploratore adductus, libere exprobravit Regi insaniam quod non contentus suo regno, semet conjiceret in periculum ne perderet omnia. Non impune tantum, sed etiam cum munere dimissus est, non ob aliud nisi quod esset Philosophus. Quemadmodum monarcharum in eruditos benignitas plurimum honesti nominis illis conciliat, ita durius tractati plurimum invidiæ conflant illis. De his præcipue loquor qui scriptis inclaruerunt apud omnes nationes, et quorum memoria videtur apud posteros futura gratiosa. Quis nunc non execratur Antonium qui Ciceronem ferro peremit? Quis non detestatur Neronem qui Senecam occiderit? Nec minimum gratiæ decessit Octavij Cæsaris nomini quod Ovidium ad Getas relegarit. Hæc nequaquam eo mihi dicuntur ut Regem Christianum cum impijs principibus conferam, aut de negocio cujus circumstantias non novi pronunciem, quod etiamsi periculum abesset, temerarium esset: sed ut ostendam quibus rationibus fuerim conaturus persuadere ut Rex parcendo viris pietatis et eruditionis commendatione jam immortalitati consecratis, suo quoque nomini consuleret. Plausilibis semper est præpotentum clementia: sed tum clarissimos fert applausus quoties viris illustribus ac de republica bene meritis impenditur. Omne solum forti Patria est: et exilium fortibus ac præclaris viris'sæpe cessit feliciter. Mortis invidia gravis est. Quum Rex Galliarum Lodovicus XII. regnum adeptus pararet divortium cum Lodovici regis XI. filia, Maria, ni fallor, nomine, res displicuit quibusdam bonis, ex quibus Joannes Standock et hujus discipulus Thomas in concione nihil aliud dixerant, nisi Deum orandum esse ut Regi inspiraret bonum consilium. Quæ apud populum dicuntur ad seditionem spectant: et hi deliquerant adversus Regis edictum. Rex tamen nihil aliud quam vertere solum jussit, nec quicquam ademit facultatum; at idem, negocio quod agebat confecto, revocabat eos. Hac moderatione rex ille et suo consuluit instituto, et gravem invidiam evitavit, quod uterque esset Theologus, uterque sanctitatis opinione commendatus. At Thomæ Mori mortem deplorant et ij quorum instituto pro viribus adversabatur: Tantus erat hominis in omnes candor, tanta comitas, tantaque benignitas. Quem ille vel mediocriter eruditum ab se dimisit indonatum? Aut quis fuit tam alienus, de quo non studuerit bene mereri? Multi non favent nisi suis, Galli Gallis, Germani Germanis, Scoti Scotis: at ille in Hybernos, in Germanos, in Gallos, in Scythas et Indos amico fuit animo. Hæc naturæ benignitas sic Morum omnium animis penitus infixit, ut non secus ac parentem aut fratrem plorent extinctum. Ipse vidi multorum lachrymas qui nec viderant Morum, nec ullo officio ab eo fuerant affecti: ac mihi quoque dum hæc scribo, nolenti ac repugnanti lachrymæ prosiliunt. Quomodo nunc affectum credimus Erasmum nostrum, cui cum Moro tam arcta fuit amicitia, ut prorsus, juxta Pythagoram, in duobus eadem esse videretur anima? Equidem misere metuo ne bonus ille senex Moro suo commoriatur, si tamen adhuc in vivis est. Sunt qui nos consolantur hoc argumento, quod dicunt non deplorandos esse, sed gratulandum potius ijs qui tali morte vitam finierunt. Est istud fateor non leve doloris lenimen: at ego Morum optarim incolumem, quum omnium studiosorum gratia, tum vero præcipue familiæ causa, quam et numerosam et plane philosophicam reliquit, filium natu minimum jam maritum ac liberorum parentem, filias tres, et has nuptas ac liberorum matres, eruditas omnes, ac sub paterna disciplina ad Christianam philosophiam pulchre institutas, uxorem fidelem, ac jam anum, ex qua tamen nullam prolem sustulit. Has omnes cum sponsis, nepotibus ac neptibus in unis ædibus alebat, tanta religione, tantaque concordia, quantam non temere reperias in collegijs monachorum ac virginum. Hic mihi cogita, vir optime, qui luctus, quæ lacrymæ, qui gemitus, qui dolores totam illam familiam conficiant. Quot egregias animas vulneravit illa securis quæ Mori caput amputavit? Multi demirantes rogant, quid tanti sceleris commiserit vir semper habitus innocentissimis moribus. Quibus vix habeo quod pro comperto respondeam, nisi quod partim conjicere licet ex articulis Moro objectis et illius responsione, partim ex amicorum literis ac fama vulgata discere datur. Rex, ut omnibus notissimum est, aliquot annis moliebatur repudium cum Regina Caroli Cæsaris Matertera. Morus præsagiens quo res esset evasura, ultro deposuit Cancellarij munus, alia quædam causatus, ne cogeretur ejus negotij exequutor esse quod apud sese non probabat. Erat enim mentis tam religiosæ, ut propior esset superstitioni quam impietati. Sic cogitabat, privato licebit quiescere: Cancellario, qui os est Regis, non licebit. Videbat fore ut cogeretur multos condemnare morte quos judicabat optimos: ad hæc exitum tanti negocij incertum esse ob Ecclesiasticorum potentiam ac gentis illius solitam in Reges ferociam. Tale si quid natum fuisset prima Victima fuisset Cancellarius. At me si Morus in consilium adhibuisset, quum esset tam anxie religiosa conscientia, dehortatus fuissem eum ne susciperet dignitatem. Vix enim fieri potest, ut qui in arduis Principum functionibus versantur, in magnis pariter ac parvis justitiam ad unguem observent. Proinde mihi gratulantibus quod talem haberem amicum in tanto rerum fastigio collocatum, respondere soleo, me non prius illi de ejus dignitatis accessione gratulaturum quam juberet ipse. Jam tum enim nescio quid sinistri præsagiebat animus. Nec Regem arbitror latuisse quam ob causam Morus deponeret magistratum, utcunque dissimulavit, quod Homerus indicat Monarchis esse proprium, offensionem in animo tegere, donec multo post tempore detur ulciscendi opportunitas. Interim Rex minis ac fulminibus Clementis VII. factus irritatior, adjecit animum, ad vetus illius regionis exemplum, ut Regnum a jure Pontificis Romani assereret, et utriusque status supremam potestatem sibi vendicaret. Cæterum quum sentiret plurimorum animos ab hoc instituto abhorrere, ne qua cooriretur seditio, promulgatum est edictum ut quicunque non abjuraret Ro. Pont. autoritatem, aut improbaret novum matrimonium, capitalis esset. Verum hoc edictum non est promulgatum nisi Roffense et Moro jam ductis in custodiam. Roffensis semper plurimum tribuit sedi Romanæ, et adversus repudium libris etiam conscriptis pugnarat, sed tum-quum adhuc integrum esset consulere. Morus scripsit nihil, sed pro officio quod gere bat conabatur Regis animum in eam inflectere sententiam quam putabat et Deo gratam et Regi tutam et Regno salutarem. Erat illi magna familiaritas cum Episcopo Roffense, tum prædium quod habebat Morus non procul aberat a Richemonda. Ibi Regio palatio vicina sunt duo Monasteria vehementer opulenta, et, quod majus est, bonæ disciplinæ, alterum Cartusianorum, alterum Brigittensium. Ab his facile crediderim sollicitatum Mori animum ut Ecclesiæ causam tueretur: at ipsum aliquid effutisse quod rebellionem saperet, nunquam sum crediturus, ut qui ex crebris colloquijs perspexerim admirabilem quandam hominis cautionem. Equidem vix alium Anglum comperi qui tam medullitus amarit Principem suum, aut magis ex animo bene vellet quam ille. Unde igitur hic tumultus? Violenta res est conscientia magis metuens Deum offendere quam mortem oppetere. Forte fefellit eum persuasio. At demiror si vir ille levibus argumentis adductus est, ut sic obfirmaret animum. Maluit ipse perpeti quam in alios facere, quod necesse fuisset si in suscepto munere perseverasset. Quin et Reginæ veteris, singulari pietate fœminæ multos miseret, non tantum ob id quod dudum tanta dignitate florens nunc in eum statum redacta est ut ob divortium nec eo frui posset quicum tam diu vixit, nec alteri nubere ob Clementis sen- tentiam: verumetiam quod videt non dubium quin cum summo animi dolore ipsius causa tales viros trucidari. Hujus porro Tragœdiæ quis sit futurus exitus Deus novit. Illud in confesso est per necem beati Thomæ[5] Acrensis plurimum et auctoritatis et opum accessisse statui Ecclesi- astico apud Anglos. Qui res mortalium suo imperscrutabili consilio moderatur, pro sua bonitate dignabitur hæc omnia vertere in suam gloriam. Tantum e scheda, rumoribus et amicorum literis hactenus licuit cognoscere; si compertiora fuero nactus, tibi communicabo. Tu fac vicissim ut per te sciamus quid agat Rex Sion cum suis prophetis, populoque retincto, de quibus hic mira feruntur, an vera nescio. Apud Lutetiam Parisiorum X Cal. Augusti, Anno}} MDXXXV.

N. B. This letter was printed first at Antwerp in 1536 with the following title: Expositio fidelis de Morte Thomæ Mori; and is supposed by some to have been written by Erasmus.

  1. Nomen fictum pro ERASMO ut aliqui putant.
  2. Norfolk.
  3. Guilty.
  4. Norfolk.
  5. Natus est hic Thomas in Parochia Sti. Thomæ de Acon vel Acres: vel potius in domo stante in loco quo postea constructum est Hospitium dicatum Thomæ de Acon, nunc vocat. Mercers Chapel.