The Life of Sir Thomas More/E Praefatio Hearnii

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
3693765The Life of Sir Thomas More — E Præfatio HearniiWilliam Roper

E PRÆFATIO THO. HEARNII.


§ II.[1] HOC in opere primo loco sese sistit Guilielmi Roperi vita D. Thomae Mori, equitis aurati; è qua tam Hoddesdonum quam et Mori pronepotem (ne quid dicam de nescio quo [2]T. P.) in libris eadem de re compositis perplura hausisse deprehendo: quam proinde ob caussam Roperi nomine utrumque opus ornandum esse non desunt qui existiment. A quibus tamen ipse plane dissentio. Quamvis enim Roperi etiam succum retinuerint viri clarissimi, sua tamen ita passim immiscuerunt, ut quaenam sint Roperi, nisi fiat diligentissima collatio, dici non possit. Itaque ut tandem pateat quinam sit Roperi fœtus verus ac genuinus, non abs re visum est typis mandare, nullis è nostro additis ingenio, sed omnibus plane non aliter expressis atque in Codice quem secutus sum reperi. Is autem Codex vetustus sane est, mecum nimirum communicatu sin secessu litterario ab Edvardo Burtono é Collegio Orielensi Oxonpiz, juvene perhumano omnisque antiquitatis studiosissimo.

§. III. [3]Sed neque unicum duntaxat vidi exemplar. Preeter enim istud non ita pridem elegans quoddam, sed admodum recens, consului in Bibliotheca Bodlejana. Alhud possidet Amicus prestantissimus Thomas Bakerus, S. T. B. Cantabrigiensis, é Codice in bibliotheca publica Cantabrigize descriptum. Verum illud precipue mentionem meretur quod mutuo accepi, schedula una et altera Jam excusa, 4 Joanne Murraio Londinensi, rei antiquariz perscrutatore diligenti, cul eo nomine ingentes gratias ago. Hujus Codicis Murraiani subfidio locos aliquot supplevi et emendavi. Et tamen Burtonianum ideo magni zstimandum esse duxi, quod notula heec, ad ejusdem principium in hoe signo +4 vinces, vel ex ipso autographo, vel certe é quodam preeciarze note apographo exscriptum fuisse satis probet. Quam tamen notam in aliis quos vidi Codicibus desiderari exploratum habeo, qui proinde neque ex autographo, neque ¢€ tam probis quam et noster descripti fuerint Codicibus. Nihilominus famen fatendum est, Murraianum etiam Codicem magni esse faciendum, dignumque proinde qui ab—eruditis examinetur: id quod et ipse feci, lectiones quzecuhque momentosze videbantur ad finem operis fidelissime exhibens.

§. IV. [4]Porro id monendus es, Codicem nostrum ex exemplari bonz notz descriptum fuisse (non obstante scribe hinc inde oscitantia) vel illud mihi esse argumento, quod non distinguatur in Sectiones. 'func temporis nimirum quo floruit Roperus raro in Sectiones dividebant opera eruditi. Eandem rationem opera continuandi absque ulla divisione videmus in Codicibus antiquis MSS. pariter atque in hbris veteribus impressis. Neque ab antiquitate abludit remotissima. Id quod é lapidibus manifestum esse judico: in quorum vetustissimis ne verba quidem ' ipsa a se invicem discernuntur; qualem verborum etiam conjunctionem cernimus pariter in nummis perquam plurimis. Quinetiam Codices exstant characteribus uncialibus exarati qui scribendi rationem quam commemoravimus firment. Et tamen divisiones comparent in Codice Actorum Apostolorum Laudiano, quem juris feci publici litteris majusculis quibus et scriptus est. Hz vero divisiones non alium in finem notabantur quam in usum ecclesiarum in quibus legebatur; ut eo facilius constaret lecto-ribus quinam foret terminus quavis legendi vice. Proinde tztulos etiam vocabant, (quo nomine et ipsz ecclesiz antiquitus veniebant) ut é littera Z' ad oram Codicis collocata liquet, quam et in Editione nostra accuratissime ubique notavimus. Aliter autem in aliis Codicibus, qui usibus sacris non inserviebant, res accidit. Adeo ut neque in ipso Tullio, neque Livio, neque aliis id genus auctoribus distinctiones comparerent, quantumvis in auxilium lectorum designarint Editores.

§ V. [5]Ad initium opusculi hujus Guilielmi Roperi comparere debuit Thome Mori familia, cujus prototypon exstat apud cl. Roperum de Eltham, oppido olim satis celebri in agro Cantiano, Holbenio pingente, artifice illo insignissimo, qui et aliam tabulam, Mori similiter familiam exhibentem, propria manu pinxit, que annis abhine aliquammultis Bessilsleiz prope Abbingdoniam adservabatur, nunc vero conspicitur in zdibus viri humanitate sua colendi Joannis Lenthall de Burford in agro Oxoniensi armigeri. Verum idcirco tam hanc quam et illam tabulam omittere visum est, quod chalcographus nobis deesset qui exprimeret ea qua decct elegantia. Itaque de hac re videant alii. Interim tamen non possum non monere, Mori nostri familiam haberi excusam in folio 190, libri majori forma impressi, et hac inscriptione insigniti: Tabelle selecte ac explicate a Carola Catharina Patina. Prodiit liber iste Patavii anno Domini MpDcxc. Quod idcirco monendum duxi, quia Pictura Mori familia ibi exsculpta adumbrata erat ad exemplar aliud Holbenianum Basileze inter maximi pretii xepnala custoditum. Et tamen Ectypum istud est minus elegans, chalcographi, ut opinor, vel incuria vel imperitia. Sed ad Roperianam, quam dixi, picturam revertamur. Kam sane adspexit vir doctissimus et integerrimus Thomas Rawlinsonus, Armiger, qui (ut omnibus aliis amicitiz officiis me sibi in zternum devinxit, ita) et ejusdem descriptionem mecum perquam humane communicavit, quam ex ipsius Adversariis in nostra Collectanea [6]translatam huic Praefationi inserere hon gravabor. En igitur viri amicissimi verba: " Jam major pars septimane eflluxit ex quo scripsi, me cito tibi aliquid narraturum de pictura illa veteri et egregia, que Divi Thome Mori Familiam exprimit, jam penes Roperum Elthamiz gencrosum incolam, artifice (ut fertur ex continua traditione,) Holbenio. Et mihi quidem videtur Apellis illius Basiliensis opus genuinum fuisse. Roperus certé ab Avis hance tabellam pictam sibi vendicat. Sed 6 infortunium! nescio quis hujusce zvi Pictor quzdam hujus iconismi historici loca penicillo refinxit, non ita tamen ut omnium vultus non remanerent intacti, et prisci operis vestigia. Dispositio Picturze vero est ejusmodi. Immensum occupat spatium area. Omnes enim effigies ad magnitudinem naturalem depictorum juste respondent. Locus ubi congressus illustris fit videtur aula fuisse, vel ampla certe camera. E vestigio cernitur lectus coloris flavi, puta Mori senioris, zevo jam grandioris et provecti, is enim sedet prope Iectum habitu Judicis Anglici indutus. Joannes Morus Pater A°. 76, ascribitur. Juxta assidet Heros Thomas Morus A°. 50. Me multum tenuit semper placitura imago. Mponile collum ornat, (Angli a @ollar of $%. vocant, quia hamuli aurez catenze hoc modo sibi invicem alligantur.) Ex parte Joannis Mori patris Uxor Johannis Clements: (zetas hujus Domine videtur interiisse:) et Elz. Danceta Tho. Mori filia A®°. 21. Ex latere Thome Anna Crisacria Joannis Mori sponsa A°® 15, Joannes Morus Tho. jilius A°. 19, librum tenens Icgensque, sed vultu tristi mitique, demisso ne dicam stultulo. Henricus Patisson Tho. servus. Vir corpore procerus ct grandis manu fixa ad capulum ensis (ut mihi videtur) maximi moduli, Angli f. dicerent a tho handed stoord. Gigantem castelli dicercs, si verbis é trivio sumptis uti fas foret. In fenestra arcuati operis, Anglice a ome @indewe, sacerdos legens habitu (quod mihi hactenus invisum) viridi indutus. In limine ostii visitur Joannes Heresius Tho. Mori famulus A°®. 27, manu gerens, ut mihi quidem videtur, Rotulos pergamenaceos, aut ejusmodi, cum grandioribus sigillis appendentibus. In hac parte Picture: ad oram propiorem sedet Alicia uxor Thome Mori, A°.57. Quam prope simia gesticulatur. Illa certe nec bella nec puella, vultu rugoso insignis, fronteque caperata, timenda magis quam amabilis. Proxima accubat huic Proserpinze librum apertum in mauibus gerens Margereta Ropera Thome Mori filia, A°. 22. Cui juxta assidet libro clauso manuum gestamine Cecilia Herond Thome Mor filta anno 20. Videntur duze Dive ultimz acriter disputare de Religione, uti feminarum mos est. Ad pedes Mori senioris canis jacet decrepitus et informis. Nonnihil damni videtur accepisse a Pictore ultimo et damnando. Ad Divi Thome pedes canis prostat nitidus, vividus, cincinnatulus, degener, quod Angli Shocks vocant. Undique occurrunt vascula floribus referta affabre depicta, et horologium pendet ad fastigium pene cubiculi pertingens, hora xi. jam elapsa. Illud nota dignum occurrit, Holben: gramine et viva. herba pavimentum posuisse[7]."

  1. Qui anno M DC XXVI. Parisiis in 12°. libellum edidit lingua Anglicana conscriptum, et hoc titulo insignitum: The Mirrour of Vertue in worldly greatness, or the Life of Syr Thomas More Knight, sometime Lo. Chancellour of England. De quo libello illud audacter asserendum esse videtur, auctorem nimirum (quicunque demum is fuerit) è Ropero ipso pleraque fuisse sufluratum, omniaque ad libitum permutasse; quin et hinc inde nonnulla interseruisse, non secus atque fecerunt in aliis operibus interpolatores, de quibus agunt docti.
  2. Vita D. Thomae Mori, quam conscripsit Guilielmus Roperus, à nobis in lucem edita. E Codice sc. summae spei juvenis Edvardi Burtoni.
  3. Codex iste Burtonianus magni æstimandus, uti etiam Codex quem mutuo accepi a Joanne Murraio rei antiquariæ perstudioso.
  4. Codex noster in Sectiones non divisus, pro ratione scilicet antiquitatis etiam remotissimæ.
  5. Picturæ D. Thomæ Mori familiam exhibentes. Eadem de re observatio viri cl. Thomæ Rawlinsoni, armigeri.
  6. Vol. LIX. p. 168.
  7. Hearne also prints the account of Sir Thomas More, from Wood's Athenæ Oxoniensis, at the end of his preface, with a few additional notes, but of no importance, and therefore here omitted.