Jump to content

Historical account of Lisbon college/Appendix 2

From Wikisource

APPENDIX No. II.

Copy of Petition to the Holy See, from the Lisbonian Society, 1879.

BEATISSIME PATER!

Sacerdotes olim alumni Venerabilis Collegii SS. Apostolorum Petri et Pauli Ulyssiponensis, numero circiter septuaginta, ad pedes Tuæ Sanctitatis provoluti, enixis precibus supplicant tam suo quam aliorum alumnorum nomine, qui vel præsenti tempore in supradicto Collegio degunt, vel futuris temporibus in eodem suorum studiorum curriculum sunt perfecturi, ut Beatitudo Tua onus ipsis impositum unam singulis mensibus missam pro fundatoribus offerendi relaxare dignetur.

Hæc obligatio sequenti modo ipsis fuit imposita: anno 1778 Summits Pontifex, piæ recordationis, Pius papa VI, reductionem inissarum Rectori supralaudati Collegii concedens, addidit; "ut autem aliqua in ejusinodi reductione compensatio fiat, Sanctitas Sua mandavit ut omnes alumni, qui in dicto Seminario tam inpræsens degunt, quam imposterum futuri sunt, postquam ex præfato Collegio discesserint, missæ Sacrificium semel singulis mensibus applicare teneantur pro animabus illorum, qui reducta onera missarum eidem Seminario reliquerint."

Quidain ex Ordinariis nostris, Reverendissimis Angliæ Episcopis, de existentia supradicti oneris certiores facti, declaravere se magnopere desiderare ut, quatenus justitia sinat, ac S. Sedi videatur, ab obligatione tam onerosa alumni pæfati Collegii liberentur. Insuper sequentia Oratores humillime veniam petunt subjungendi argumenta.

1° quod per centum jam annos hoc onus perduraverit, et durante isto temporis spatio, (quantum judicare fas est) missæ imperatæ semper fideliter fuerint exoneratæ.

2° quod plurimi in Anglia sacerdotes vitam ducant pauperrimam, et proinde missarum eleemosynis valde indigeant.

3° quod iidem in Anglia sacerdotes quam plurimis gravati sint missarum oneribus, pro quibus stipendium nullum accipiunt, sc:

(a) applicandi missam, saltern ex caritate, singulis diebus Dominicis et festis nunc vel olim de præcepto, pro iis quorum cura ipsis est demandata.

(b) dicendi missam ad intentionem benefactorum earum, quibus inserviunt, Ecclesiarum, quod frequentissime accidit.

(c) offerendi S. Missæ Sacrificium semel singulis mensibus pro Sociis et Benefactoribus vivis atque defunctis Societatis vulgo dictæ "Sacerdotum saecularium;" quæ quidem Societas ipsis in senectute vel confracta valetudine existentibus sola spes est in hac vita, siquidem ipsa tune est eis alimentum præbitura.

(d) applicandi semel missæ Sacrificium pro singulis ejusdem Societatis Sociis et benefactoribus recenter defunctis.

(e) dicendi quoque missam pro singulis sacerdotibus defunctis, qui ad hoc "Pacto Communi" se constrinxerunt, (Conc. III Westmon. app. III.)

4° quod simili obligatione non teneantur alumni aliorum Collegiorum.

5° et maxime omnium, quod hocce tempore res sese omnino aliter habeant quoad alumnorum educationem et sustentationem in Collegio Ulyssiponensi, quam tempore reductionis missarum; nunc enim alumni vel omnes expensas solvunt per se vel per alios, vel saltern medietatem vel partem earum; cum econtra tempore reductionis alumni gratis sustentationem acciperent e Collegii ipsins proventibus.

Supradicti Oratores his nixi rationibus preces snas supplices porrigunt, et Sanctitatem Tuam rogant lit, si forte quavis ex causa contigerit qiiempiam supradictæ obligationi defuisse, Sanctitas Tna plenam auctoritate Apostolica condonationem largiri, et onus dicendi missam singulis mensibus extingtiere, et oratoribus Apostolicam Benedictionem impertiri, dignetur.

Et Deus etc.
Pro Societate Alumnorum dicti Collegii,
GULIELMUS PRÆPOSITUS BROWNE,
Ejusdem Societatis Præses.

HENRICUS BROWNE,
Secretarius.


Suprascriptam Alumnorum Collegii Ulyssiponensis petitionem omnino approbans, Saiictae Sedis prudentiae eamdem humillime commendo,

HENRICUS E. CARDINALIS MANNING,
Archiepiscopus Westmonasteriensis.

Londini, Die 28 Maii 1879.


(The petition was sent to Propaganda by H. E. Cardinal Manning, on May 28th, 1879.

Ex Audientia SSmi die, Junii, 1880.

S Smus Dominus Noster Leo Divina Providentia P. P. XIII., referente infrascripto S. Congnis de Propaganda Fide Secretario, benigne annuere dignatus est pro gratia dispensatioiiis juxta petita, ea tamen condition e ut Oratores, de qnibns in precibns, pro una vice tanttim Missam celebrent.

Datum Romæ ex and. S. Conguis die et anno ut supra.
Gratis quocumque titulo,
J. Majotte, Secretarius.