Jump to content

Historical account of Lisbon college/Appendix 1

From Wikisource

APPENDIX No. I

Exponi siquidem nobis nuper fecit dilectus filius, Joannes Bennettus, cleri Anglicani apud Sedem Apostolicam agens, quod dilectus etiam filius Petrus de Coutinho Portugallensis, periclitanti apud Anglos fidei Catholicæ pro suis viribus succurrere cupiens in civitate Ulyssiponensi Seminarium (in quo Anglicanæ nationis juvenes pietate et doctrinâ instituerentur, ut maturi jam et in Patriam reversi, fidei tuendæ et propagandæ sedulam navarent operam) fundavit, dictoque seminario, pro ejus dote ac alumnorum pro tempore existentium sustentatione, reditus annuos usque ad summam quingentorum scutorum auri ascendentes, et pro domibus vel emendis vel extruendis quinque millia scutorum similium assignavit, quibus et plura in posterum, in operis hujus incrementum, additurum se spondet. Immediatum vero regimen hujus Seminarii penes eumdem clerum Anglicanum prædictus Fundator esse voluit. … Nos igitur Joannis et Petri prædictorum votis benigne annuere volentes … iisdem Seminarii Rectori et alumnis pro tempore existentibus, ut omnibus et singulis privilegiis gratiis et indultis tam spiritualibus quam temporalibus quibus alia hujusmodi seminaria gaudent pari modo uti, frui gaudere libere et licite valeant, concedimus et indulgemus … Volumus ant ut ejusdem Seminarii alumni pro tempore existentes juramentum de redeundo in Angliam suo tempore præstare omnino teneantur. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo piscatoris die 22 Septembris 1622 pontificatus nostri anno secundo.

S. Cardinalis S. Suscenna.