Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 4.djvu/251

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
Book ii.]
THE INSTRUCTOR.
247

et Venerem præposteram, et quæ natura coalescere non possunt, androgynorum conjunctiones, ipsam naturam sequentibus, quæ id per partium prohibet constitutionem, ut quæ masculum non ad semen suscipiendum, sed ad id effundendum fecerit. Jeremias autem, hoc est, per ipsum loquens Spiritus, quando dicit: "Spelunca hyænæ facta est domus mea,"[1] id quod ex mortuis constabat corporibus detestans alimentum, sapienti allegoria reprehendit cultum simulacrorum: vere enim oportet ab idolis esse puram domum Dei viventis. Rursus Moyses lepore quoque vesci prohibet. Omni enim tempore coit lepus, et salit, assidente femina, eam a tergo aggrediens: est enim ex iis, quæ retro insiliunt. Concipit autem singulis mensibus, et superfetat; init autem, et parit; postquam autem peperit, statim a quovis initur lepore (neque enim uno contenta est matrimonio) et rursus concipit, adhuc lactans: habet enim matricem, cui sunt duo sinus, et non unus solus matricis vacuus sinus, est ei sufficiens sedes ad receptaculum coitus (quidquid enim est vacuum, desiderat repleri); verum accidit, ut cum uterum gerunt, altera pars matricis desiderio teneatur et libidine furiat; quocirca fiunt eis superfetationes. A vehementibus ergo appetitionibus, mutuisque congressionibus, et cum prægnantibus feminis conjunctionibus, alternisque initibus, puerorumque stupris, adulteriis et libidine abstinere, hujus nos ænigmatis adhortata est prohibitio. Idcirco aperte, et non per aenigmata Moyses prohibuit, "Non fornicaberis; non moschaberis; pueris stuprum non inferes,"[2] inquiens. Logi itaque præscriptum totis viribus observandum, neque quidquam contra leges ullo modo faciendum est, neque mandata sunt infirmanda. Malæ enim cupiditati nomen est ὕβρις, "petulantia;" et equum cupiditatis, "petulantem" vocavit Plato, cum legisset, "Facti estis mihi equi furentes in feminas."[3] Libidines autem supplicium notum nobis facient illi, qui Sodomam accesserunt, angeli. Ii eos, qui probro illos afficere voluerunt, una cum ipsa civitate combusserunt, evidenti hoc indicio ignem, qui est fructus libidinis, describentes. Quæ enim veteribus acciderunt, sicut ante diximus, ad nos admonendos scripta sunt, ne eisdem

  1. Jer. xii. 9.
  2. Ex. xx. 14.
  3. Jer. v. 8.