teneamur vitiis, et caveamus, ne in pœnas similes incidamus. Oportet autem filios existimare, pueros; uxores autem alienas intueri tanquam proprias filias: voluptates quippe continere, ventrique et iis quæ sunt infra ventrem, dominari, est maximi imperii. Si enim ne digitum quidem temere movere permittit sapienti ratio, ut confitentur Stoici, quomodo non multo magis iis, qui sapientiam persequuntur, in eam, qua coitur, particulam dominatus est obtinendus? Atque hac quidem de causa videtur esse nominatum pudendum, quod hac corporis parte magis, quam qualibet alia, cum pudore utendum sit; natura enim sicut alimentis, ita etiam legitimis nuptiis, quantum convenit, utile est, et decet, nobis uti permisit: permisit autem appetere liberorum procreationem. Quicumque autem, quod modum excedit, persequuntur, labuntur in eo quod est secundum naturam, per congressus, qui sunt præter leges, seipsos lædentes. Ante omnia enim recte habet, ut nunquam cum adolescentibus perinde ac cum feminis, Veneris utamur consuetudine. Et ideo "non esse in petris et lapidibus seminandum" dicit, qui a Moyse factus est philosophus, "quoniam nunquam actis radicibus genitalem sit semen naturam suscepturum." Logos itaque per Moysen apertissime præcepit: "Et cum masculo non dormies feminino concubitu: est enim abominatio."[1] Accedit his, quod "ab omni quoque arvo feminino esse abstinendum" præterquam a proprio, ex divinis Scripturis colligens præclarus Plato consuluit lege illinc accepta: "Et uxori proximi tui non dabis concubitum seminis, ut polluaris apud ipsam.[2] Irrita autem sunt et adulterina concubinarum semina. Ne semina, ubi non vis tibi nasci quod seminatum est. Neque ullam omnino tange mulierem, præterquam tuam ipsius uxorem," ex qua sola tibi licet carnis voluptates percipere ad suscipiendam legitimam successionem. Hæc enim Logo sola sunt legitima. Eis quidem certe, qui divini muneris in producendo opificio sunt participes, semen non est abjiciendum, neque injuria afficiendum, neque tanquam si cornibus semen mandes seminandum est. Hie ipse ergo Moyses cum ipsis quoque prohibet uxoribus congredi, si forte