non est Filius Dei debitor iustitiae originalis, sicut Maria, quia ipse non est filius naturalis Adae. Et sic licet Maria habeat causam sufficientem peccati originalis, tamen Deus potest praevenire effectum, sicut praeveniendo ne ignis comburat combustibile approximatum. Unde esse filium Adae naturalem, non est causa necessaria quod peccatum originale insit, quia tunc, cum post baptismum, sit naturalis filius Adae, haberet peccatum originale post baptismum. Ergo cum in instand stent simul, quod sit filius naturalis Adae et quod non habeat peccatum originale, cum non sit maior repugnantia in primo instand quam in quocumque alio; ita bene potest purgari in primo instanti ab eo quod sibi inesset, si natura esset sibi dimissa, sicut in quocumque alio instanti” (Balic, 49, 25; Rep., L. III, dist. 3, Qu. I, n. 7, XXIII, 264).
42. "Magis ergo indiguit Maria redemptione quam quisque alius, quia tanto magis indiguit redemptione, quanto maius bonum sibi conferebatur post redemptionem; cum ergo maius bonum sit innocentia perfecta quam post lapsum culpa remissa, maius bonum sibi conferebatur praeservando ipsam ab originali, quam si postea fuisset purgata. Nec propter hoc oportuit quod Christus prius fuisset passus, quia Abraham fuit purgatus ab originali, quod sibi infuit, virtute passionis Christi praevisae; sic potuit peccatum originale praeveniri, quod fuisset in Maria aliter” (Balic, 50, 15; Rep., L. III, dist. 3; Qu. I, n. 8, XXIII, 264).
43. 'Patet quod ianua fuit sibi aperta per meritum passionis Christi praevisae et acceptatae specialiter in ordine ad hanc personem, ut propter illam passionem numquam huic personae inesset peccatum, et ita nec aliquid propter quod ianua clauderetur, cum tamen sibi ex origine competeret unde ianua sibi clauderetur sicut aliis” (Balic, 41, 5; Oxon., L. III, dist. 3, Qu. I, n. 8, XIV, 173).
44. ’’Quod enim arguitur primo de infectione carnis propter seminationem non arguit secundum viam Anselmi de peccato originali” (Balic, 27, 10; Oxon., L. III, dist. 3, Qu. I, n. 5, XIV, 164).
45. ’’Aliud de passionibus Mariae non concludit. Potest enim mediator reconciliare aliquem, ut auferantur ab eo poenae sibi inutiles et relinquatur in poenis sibi utilibus; culpa originalis non fuisset utilis Mariae; poenae temporales fuerunt utiles, quia in eis meruit” (Balic, 28, 5; Oxon., L. III, dist. 3, Qu. I, n. 8, XIV, 162).
46. "Ad questionem dico, quod Deus potuit facere, ut ipsa numquam fuisset in peccato originali; potuit etiam fecisse ut tantum in uno instanti fuisset in peccato; potuit etiam fecisse, ut per tempus aliquod esset in peccato et in ultimo instanti illius temporis purgaretur” (Balic, 28, 12; Oxon., L. III, dist. 3, Qu. I, n. 9, XIV, 164).
47. "Quod autem horum trium, quae ostensa sunt possibilia esse, factum sit, Deus novit; si auctoritati ecclesiae vel auctoritati scripturae non repugnet, videtur probabile, quod excellentius est attribuere Mariae” (Balic, 31, 5; Oxon., L. III, dist. 3, Qu. I., n. 10, XIV, 165).
48. Paris, 1922, VII, col. 1076.
49. L . III, dist. 28, Qu. I, n. 13, XIV, 684.
30