ratio infectionis erat in corpore eius, quae et in corpore alterius originaliter propagati. Et cum ex corpore infecto inficiatur anima, eadem ratio infectionis erat in anima eius, quae et in animabus aliorum communiter propagatorum” (Balic, 21, 10; Oxon. , L. III, dist. 3, Qu. I, n. 3, XIV, 160).
36. ’’Similiter ipsa habuit poenas communes naturae humanae, ut sitim famen et huiusmodi, quae infliguntur nobis propter peccatum originale; et istae non erant voluntarie assumptae, quia non erat redemptrix vel reparatrix nostra, quia tunc filius eius non fuisset redempt or omnium generalis; igitur erant sibi inflictae a Deo; et non iniuste: ergo propter peccatum; et ita ipsa non erat innocens” (Balic, 22, 5; Oxon., L. III, dist. 3, Qu. I, n. 3, XIV, 160).
37. "Ex prima ratione magis videtur sequi oppositum quam propositum, quia ex hoc quod Filius Dei fuit redemptor universalis, sequitur quod fuit perfectissimus mediator; ergo habuit perfectissimum modum mediandi, quem potuit habere respectu excellentissimae personae sub ipso. Sed actus perfectissimus praeservat ab omni peccato, quia nullus perfecte placat pro aliquo nisi praeveniat offensam, si posset; sed si culpa aliquando inesset, non ita perfecte placasset Christus, sicut si praevenisset offensam, quia perfectius placat ille, si praeveniat ne alius umquam offendat, quam si post offensam faciat quod alius remittat” (Balic, 48, 15; Rep., L. III, dist. 3, Qu. I, n. 5, XXIII, 263).
38. "Per idem patet ad rationes factas pro prima opinione, quia Maria maxime indiguisset Christo ut redemptore; ipsa enim contraxisset originale peccatum ex ratione propagations communis, nisi fuisset praeventa per gratiam mediatoris; et sicut alii indiguerunt Christo, ut per eius meritum remitteretur eis peccatum iam contractum, ita illia magis indiguit mediatore praeveniente peccatum, ne esset aliquando ab ipsa contrahendum et ne ipsa contraheret" (Balic, 35, 10; Oxon., L. III, dist. 3, n. 14, XIV, 171).
39. "Quilibet filius Adae naturalis est debitor iustitiae originalis et ex demerito Adae caret ea, et ideo omnis talis habet, unde contrahat peccatum originale. Sed si alicui in primo instand creationis animae detur gratia, ille numquam careret iustitia originali. Hoc tarnen non est ex sese ex merito alterius, si propter meritum alterius confertur sibi gratia: ergo quantum est ex se quilibet haberet peccatum originale, nisi alius praeveniret mediando” (Balic, 34, 10; Oxon., L. III, dist. 3, Qu. I, n. 14, XIV, 171).
40. "Et si arguatur contra hoc quod ipsa naturaliter prius fuit filia Adae quam habuit gratiam, quia prius fuit persona quam habuit gratiam; in illo igitur priori tenebatur ad iustitiam originalem quia naturalis filia Adae, et non habuit eam; ergo in illo priori contraxit originale" (Balic, 36, 5; Oxon., L. III, dist. 3; Qu. I, n. 15, XIV, 171).
41. "Potest dici... quod omnes filii Adam habent causam sufficientem originalis peccati, si natura sibi dimittatur; sed illa causa non praevenit virtutem divinam causantem contrarium in anima Mariae; et isto modo
29