and informed them of the nature of the measures which had been taken.[1] This, the French ambassador informs
- ↑ Hall. Letters of the Bishop of Bayonne, Legrand, vol. iii.
natâ sobole sopitæ tandem desierunt. Si vero quod absit, regalis ex nostris nuptiis stirps quæ jure deinceps regnare possit non nascatur, hoc regnum civilibus atque intestinis se versabit tumultibus aut in exterorum dominationem atque potestatem veniet. Nam quanquam formâ atque venustate singulari, quæ magno nobis solatio fuit filiam Dominam Mariam ex nobilissimâ fœminâ Dominâ Catherinâ procreavimus, tamen a piis atque eruditis theologis nuper accepimus quia eam quæ Arturi fratris nostri conjux ante fuerat uxorem duximus nostras nuptias jure divino esse vetitas, partumque inde editum non posse censeri legitimum. Id quod eo vehementius nos angit et excruciat, quod cum superiori anno legatos ad conciliandas inter Aureliensem ducem et filiam nostram Mariam nuptias ad Franciscum Gallorum regem misissemus, a quodam ejus consiliario responsum est, 'antequam de hujusmodi nuptiis agatum inquirendum esse prius an Maria fuerit filia nostra legitima; constat enim,' in quit, 'quod ex dominâ Catherinâ, fratris sui viduâ, cujusmodi nuptiæ jure divino interdictæ sunt, suscepta est.' Quæ oratio quanto metu ac horrore animum nostrum turbaverit quia res ipsa æternæ tam animi quam corporis salutis periculum in se continet, et quam perplexis cogitationibus conscientiam occupat, vos quibus et capitis aut fortunæ ac multo magis animarum jactura immineret, remedium nisi adhibere velitis, ignorare non posse arbitror. Hæc una res—quod Deo teste et in Regis oraculo affirmamus—nos impulit ut per legatos doctissimorum per totum orbem Christianum theologorum sententias exquireremus et Romani Pontificis legatum verum atque æquum judicium de tantâ causâ laturum ut tranquillâ deinceps et integrâ conscientiâ in conjugio licito vivere possimus accerseremus. In quo si ex sacris litteris hoc quo viginti jam fere annis gavisi sumus matrimonium jure divino permissum esse manifeste liquidoque constabit, non modo ob conscientiæ tranquillitatem, verum etiam ob amabiles mores virtutesque quibus regina prædita et ornata est, nihil optatius nihilque jucundius accidere nobis potest. Nam præterquam quod regali atque nobili genere prognata est, tantâ præterea comitate et obsequio conjugali tum cæteris animi morumque ornamentis quæ nobilitatem illustrant omnes fœminas his viginti annis sic mihi anteire visa est ut si a conjugio liber essem ac solutus, si jure divino liceret, hanc solam præ cæteris fœminis stabili mihi jure ac fœdere matrimoniali